[«vers.» 19, 20.] Sed quotidie credunt per miracula Christi Domini, quotidie aperiuntur oculi caecorum et aures surdorum, inspirantur nares insensatorum, dissolvuntur ora mutorum, constringuntur manus paralyticorum, corriguntur pedes claudorum, de lapidibus istis excitantur filii Abrahae 58Matth. III, 9 : quibus omnibus jam dicatur, «Domus Israel, benedicite Dominum.» Omnes filii Abrahae; et si de lapidibus istis suscitantur filii Abrahae, manifestum est quia illi sunt magis domus Israel, qui pertinent ad domum Israel, qui pertinent ad semen Abrahae, non carne, sed fide: «Domus Israel, benedicite Dominum.» Sed fac de domo illa dici, et populum Israel vocari; crediderunt inde Apostoli et millia circumcisorum. «Domus Israel, benedicite Dominum; Domus Aaron, benedicite Dominum; Domus Levi, benedicite Dominum.» Benedicite populi Dominum, hoc est, «domus Israel» generaliter; benedicite praepositi, hoc est, «domus Aaron;» benedicite ministri, hoc est, «domus Levi.» Quid de caeteris nationibus? «Qui timetis Dominum, benedicite Dominum.»