TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Jam dicebat quibusdam Apostolus: «Flecto genua mea pro vobis ad Patrem, ut det vobis secundum interiorem hominem habitare Christum per fidem in cordibus vestris, ut in charitate radicati et fundati.» Jam dat illis charitatem, jam dat illis alas et pennas. «Ut possitis,» inquit, «comprehendere quae sit latitudo, longitudo, altitudo et profundum.» Fortassis crucem Domini significat. Erat enim latitudo, in qua porrectae sunt manus; longitudo a terra surgens, in qua erat corpus infixum; altitudo, ab illo devexo ligno sursum quod eminet; profundum, ubi fixa erat crux, et ibi omnis spes vitae nostrae. Latitudo enim est in bonis operibus, longitudo in perseverando usque in finem, altitudo propter Sursum cor, ut omnia bona opera nostra, in quibus perseveramus usque in finem, habentes latitudinem qua bene operamur, et longitudinem qua perseveramus usque in finem, non faciamus nisi spe coelestium praemiorum. Ipsa est enim altitudo, non hic quaerere mercedem, sed sursum; ne dicatur nobis: «Amen dico vobis, perceperunt mercedem suam» 64Matth. VI, 2 . Profundum autem quod dixi, ubi fixa erat pars crucis, et non videbatur; inde surgebant quae videbantur. Quid est quod occultum est, et non publicum in Ecclesia? Sacramentum Baptismi, sacramentum Eucharistiae. Opera enim nostra bona vident et Pagani, Sacramenta vero occultantur illis: sed ab his quae non vident, surgunt illa quae vident; sicut a profundo crucis quod in terra figitur, surgit tota crux quae apparet et cernitur. Et quid postea? Cum hoc dixisset Apostolus, adjecit, «Scire etiam supereminentem scientiam charitatis Christi» 65Ephes. III, 14-19 ; cum jam dictum fuisset, «In charitate radicati et fundati.» Amatis enim Christum, et ideo in cruce operamini. Sed numquid amatis quantum vos ille amavit? Amando autem quantumcumque amatis, volatis ad ipsum, ut cognoscatis quemadmodum ipse vos amaverit; hoc est, ut sciatis supereminentiam charitatis Christi. Amatis enim vos quantum potestis, et volatis quantum potestis: sed ille ambulat et super pennas ventorum. «Qui ambulat super pennas ventorum.»

Notes

  1. 64. Matth. VI, 2
  2. 65. Ephes. III, 14-19