[vers. 5.] Psallite Domino, sancti ejus: quia resurrexit caput vestrum, hoc sperate membra caetera, quod videtis in capite; hoc sperate membra, quod credidistis in capite. Proverbium est antiquum et verum: Ubi caput, et caetera membra. Christus in coelum ascendit, quo nos secuturi sumus: non remansit apud inferos, resurrexit, jam non moritur; cum resurrexerimus et nos, jam non moriemur. Has ergo promissiones habentes, Psallite Domino, sancti ejus: et confitemini memoriae sanctitatis ejus. Quid est, confitemini memoriae? Obliti enim eratis eum, sed ipse vos non est oblitus.