TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 3.] Et quid secutum est? Obsurdui, et humiliatus sum, et silui a bonis. Patitur enim difficultatem iste transiliens in quodam gradu, quo jam transilivit; et quaerit et inde transilire, ad vitandam hanc difficultatem. Peccare metuebam, ut non loquerer, ut silentium mihi imponerem; hoc enim dixeram, Custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea: et dum timeo loqui ne peccem, Obsurdui et humiliatus sum, et silui a bonis. Dum nimis timeo, ne loquar aliqua mala, tacui omnia bona: Obsurdui, et humiliatus sum, et silui a bonis. Unde enim dicebam bona, nisi quia audiebam? Auditui enim meo dabis exsultationem et laetitiam 12Psal. L, 10. Et amicus sponsi stat, et audit eum, et gaudio gaudet propter vocem, non suam, sed sponsi 13Joan. III, 29. Ut vera dicat, audit quae dicat. Nam qui loquitur mendacium, de suo loquitur 14Id. VIII, 44. Quiddam ergo triste et molestum passus est iste; et hac sua confessione id quod passus est, cavendum admonet, non imitandum. Timendo enim nimis, ut dixi, ne diceret aliqua non bona, statuit sibi nulla dicere vel bona: et quoniam statuit tacere, coepit non audire. Stas enim si transiliens es, exspectas a Deo audire quid dicas hominibus: inter divitem Deum, et inopem quaerentem quid audiat, intercurris transiliens, qui possis et hinc audire, et hac dicere: si eligis hac non dicere, non mereberis hinc audire: contemnis pauperem, contemneris a divite. Oblitus es servum te esse, quem constituit Dominus super familiam suam dare conservis cibaria 15Matth. XXIV, 45? Quid ergo quaeris accipere, quod piger es erogare? Merito ergo quoniam quod acceperas dicere noluisti, impediris ne accipias quod accipere cupiebas. Aliquid enim volebas, aliquid habebas: da quod habes, ut merearis accipere quod non habes. Ergo cum quasi posuissem ori meo custodiam, mihique indixissem silentium, quia videbam ubique periculosum eloquium; factum est, inquit, in me quod nolebam; Obsurdui, et humiliatus sum: non me humiliavi; sed, humiliatus sum. Obsurdui, et humiliatus sum, et silui a bonis. Coepi non dicere bona, cum timeo ne dicam aliqua mala: et reprehendi consilium meum. Silui enim a bonis. Et dolor meus renovatus est. A dolore quippe quodam, quem mihi inflixerant calumniatores et reprehensores, tanquam requieveram in silentio, et cessaverat dolor ille qui factus erat a calumniantibus: sed ubi silui a bonis, renovatus est dolor meus. Coepi plus dolere tacuisse me quae dicere deberem, quam dolueram dixisse quae dicere non deberem. Renovatus est dolor meus.

Notes

  1. 12. Psal. L, 10
  2. 13. Joan. III, 29
  3. 14. Id. VIII, 44
  4. 15. Matth. XXIV, 45