[vers. 19.] Etenim sagittae tuae pertransierunt. Easdem voces nubium rursus sagittas dixit. Verba enim Evangelistarum sagittae fuerunt. Similitudines enim sunt. Nam proprie nec sagitta est pluvia, nec pluvia sagitta; at vero verbum Dei, et sagitta est, quia percutit, et pluvia, quia rigat. Nemo ergo jam miretur abyssorum conturbationem, quando sagittae tuae pertransierunt. Quid est, pertransierunt? Non in auribus remanserunt, sed corda transfixerunt. Vox tonitrui tui in rota. Quid est hoc? quomodo intellecturi sumus? Adjuvet Dominus. Vox tonitrui tui in rota. Solebamus pueri suspicari, cum audiremus tonitrua de coelo, quasi vehicula de stabulo processisse: habent enim tonitrua quamdam concussionem similem vehiculis. Numquid ad ista puerilia redituri sumus, ut intelligamus, Vox tonitrui tui in rota; quasi aliqua vehicula habeat Deus in nubibus, et transitus vehiculorum illum strepitum concitet? Absit. Hoc puerile est, vanum, nugatorium. Quid est ergo, Vox tonitrui tui in rota? Volvitur vox tua. Neque hoc intelligo. Quid faciemus? Interrogamus ipsum Idithun, ne forte ipse exponat quod dixit: Vox, inquit, tonitrui tui in rota. Non intelligo: audiam quid dicis: Apparuerunt fulgura tua orbi terrarum. Dic ergo: non intellexeram. Orbis terrarum est rota: nam circuitus orbis terrarum, merito et orbis dicitur; unde brevis etiam rotella, orbiculus appellatur. Vox tonitrui tui in rota: apparuerunt fulgura tua orbi terraram. Nubes illae in rota circumierunt orbem terrarum; circumierunt tonando et coruscando, abyssum commoverunt, praeceptis tonuerunt, miraculis coruscaverunt: in omnem enim terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum 33Psal. XVIII, 5. Commota est, et contremebunda facta est terra: id est, omnes qui habitant in terra. Per similitudinem autem ipsa terra est. Quare? Quia gentes omnes maris nomine nuncupantur, quod vita humana amara est, et procellis ac tempestatibus subdita. Jam illud si attendas, quod homines se tanquam pisces devorant, cum major minorem absorbet: est ergo hoc mare; illuc Evangelistae ierunt.