TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

«Qui redimit de corruptione vitam tuam.» Inde sanat omnes languores tuos, quia redimit de corruptione vitam tuam. Ecce corpus quod corrumpitur, aggravat animam 15Sap. IX, 15 . Vitam ergo habet anima in corpore corruptibili. Qualem vitam? Onera patitur, pondera sustinet. Ad ipsum Deum cogitandum, sicut dignum est ab homine cogitari Deum, quanta impediunt, veluti interpellantia de necessitate corruptionis humanae? quanta revocant? quanta a sublimi intentione detorquent? quanta interpellant? quae turba phantasmatum? qui populi suggestionum? Totum hoc in corde humano, tanquam de vermibus corruptionis hujus scatet. Exaggeravimus morbum, laudemus et medicum. Non ergo te sanabit, qui fecit talem qualis non aegrotares, si legem sanitatis acceptam servare voluisses? Nonne tibi et disposuit et mandavit quid tangeres, quid non tangeres, ad retinendam salutem 16Gen. II, 16, 17 ? Noluisti audire ad retinendam, audi ad recipiendam. Languore tuo expertus es quam vera ille jussisset. Jam tandem aliquando homo quod non tenuit monitus, audiat vel expertus. Quae duritia est, quam nec experientia docet? Non ergo te sanabit qui talem fecerat ut nunquam aegrotares, si ejus praecepta servare voluisses? non te sanabit, qui fecit Angelos, et te refectum aequaturus est Angelis? non sanabit factum ad imaginem suam, qui fecit coelum et terram? Sanabit te; opus est ut sanari velis. Sanat omnino ille quemlibet languidum, sed non sanat invitum. Quid autem te beatius, quam ut tanquam in manu tua, sic habeas in voluntate sanitatem tuam? Si velles esse in aliquo sublimi honore in hac terra; ducatum, proconsulatum, praefecturam si concupisceres: numquid continuo posses ut velles? numquid voluntatem tuam potestas sequeretur? Multi ad ista volunt pervenire, et non possunt: sed si pervenirent, quid prodest honos aegrotis? Quis enim non aegrotat in hac vita? quis non languorem longum trahit? Nasci hic in corpore mortali, incipere aegrotare est. Quotidianis medicamentis fulciuntur indigentiae nostrae, quotidiana medicamenta sunt refectiones omnium indigentiarum. Fames nonne te occideret, nisi medicamentum ejus apponeres? sitis nonne te perimeret nisi eam tu bibendo, non penitus exstingueres, sed differres? Reditura est enim sitis paululum temperata Temperamus ergo istis fomentis aerumnam aegritudinis nostrae. Stando lassatus eras, sedendo reliceris; ipsum sedere medicina est lassitudinis: in ipsa medicina rursus lassaris; diu sedere non poteris. Quidquid est ubi fatigationi succurritur, alia fatigatio inchoatur. Quid ergo ista desideras languidus? Prius de salute tua cogita. Aliquando aegrotat homo in domo sua, in lecto suo, aegritudine manifestiore; quanquam et ista manifesta sit, quam nolunt homines intueri: tamen ea aegritudine, ad quam quaeruntur medici homines, aegrotat quisque in domo sua, anhelat febribus in lecto suo; velit forte cogitare de re familiari, aliquid jubere vel in domo, vel in fundo, aut disponere; statim cura suorum circumstrepente et murmurante revocatur a talibus curis, et dicitur illi, Dimitte ista, prius de salute tua cogita. Ergo hoc tibi dicitur: Omnis homo, si non aegrotas, alia cogita; si te aegrotantem languor ipse convincit, prius de salute tua cogita. Salus tua Christus est: Christum ergo cogita. Accipe calicem salutaris ejus, «Qui sanat omnes languores tuos:» hanc salutem si volueris, obtinebis. Honores et divitias cum requisieris, non continuo si volueris, habebis: hoc et pretiosius est, et sequitur voluntatem. «Qui sanat omnes languores tuos, qui redimit de corruptione vitam tuam.» Ibi sanabitur omnis languor tuus, cum corruptibile hoc induet incorruptionem. Redempta est enim vita tua de corruptione; jam securus esto: initus est bonae fidei contractus; nemo fallit redemptorem tuum, nemo circumvenit, nemo premit. Egit hic commercium, jam pretium solvit, sanguinem fudit. Sanguinem, inquam, fudit unicus Filius Dei pro nobis: o anima, erige te, tanti vales. «Redimit de corruptione vitam tuam.» Ostendit exemplo, quod promisit in praemio. Mortuus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram 17Rom. IV, 25 . Sperent membra quod in capite demonstratum est. Non curabit membra sua, quorum caput levavit in coelum? Ergo «redimit de corruptione vitam tuam.»

Notes

  1. 15. Sap. IX, 15
  2. 16. Gen. II, 16, 17
  3. 17. Rom. IV, 25