TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers.» 153.] Nemo in Christi corpore constitutus a se alienam arbitretur esse hanc vocem (quoniam re vera totum Christi corpus in hac humilitate positum dicit), unde psalmi hujus incipit lectio, de qua nunc disputare suscepimus: «Vide humilitatem meam, et eripe me; quia legem tuam non sum oblitus.» Hoc loco nullam Dei legem convenientius intelligimus, nisi qua immobiliter fixum est ut omnis qui se exaltat, humilietur, et omnis qui se humiliat, exaltetur 476Luc. XIV, 11; et XVIII, 14 . Superbus ergo malis, ut humilietur, innectitur; humilis a malis, ut exaltetur, eripitur.

Notes

  1. 476. Luc. XIV, 11; et XVIII, 14