[«vers.» 3.] Audi postremo, noli mihi credere; audi quid sequatur, et quam Jerusalem designet mentibus nostris. Cum enim dixisset, «Stantes erant pedes nostri in atriis Jerusalem;» quasi diceretur illi, De qua Jerusalem dicis? de qua Jerusalem loqueris? subjecit statim, «Jerusalem quae aedificatur ut civitas.» Fratres, quando dicebat ista David, perfecta erat illa civitas, non aedificabatur. Nescio quam ergo civitatem dicit, quae modo aedificatur, ad quam currunt in fide lapides vivi, de quibus dicit Petrus: «Et vos tanquam lapides vivi coaedificamini in domum spiritualem» 7I Petr. II, 5 , id est, templum sanctum Dei. Quid est, «lapides vivi coaedificamini?» Vivis, si credis: si autem credis, efficeris templum Dei; quia dicit apostolus Paulus, «Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos.» Ipsa ergo modo civitas aedificatur; praeciduntur de montibus lapides per manus praedicantium veritatem, conquadrantur ut intrent in structuram sempiternam. Adhuc multi lapides in manibus artificis sunt; non cadant de manibus artificis, ut possint perfecti coaedificari in structuram templi. Est ergo ista «Jerusalem quae aedificatur ut civitas:» fundamentum ipsius Christus est. Dicit apostolus Paulus: «Fundamentum enim aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus» 8I Cor. III, 17, 11 . Fundamentum quando ponitur in terra, desuper aedificantur parietes, et pondus parietum ad ima tendit, quia in imo positum est fundamentum. Si autem fundamentum nostrum in coelo est, ad coelum aedificemur. Corpora aedificaverunt istam structuram, quam videtis amplam surrexisse, hujus basilicae; et quia corpora aedificaverunt, fundamentum in imo posuerunt: quia vero spiritualiter aedificamur, fundamentum nostrum in summo positum est. Illuc ergo curramus, ubi aedificemur; quia de ipsa Jerusalem dictum est, «Stantes erant pedes nostri in atriis Jerusalem.» Sed cujus Jerusalem? «Jerusalem quae aedificatur ut civitas.» Parum dixit, ut ostenderet Jerusalem, quia dixit, «ut civitas aedificatur;» adhuc potest illa corporalis intelligi. Quid si enim existat aliquis et dicat: Jam quidem et cum ista dicerentur temporibus David, et ista cancrentur, erat civitas illa perfecta; sed videbat in spiritu ruituram, et iterum aedificandam. Expugnata est enim illa civitas, et factus est transitus in Babyloniam populi captivati, et dicta est ista in Scripturis, transmigratio in Babyloniam. Et prophetavit Jeremias, post septuaginta annos captivitatis aedificari posse illam civitatem quae destructa erat a debellantibus 9Jerem. XXIX, 4, 10 . Forte ait aliquis: Hoc videbat David in spiritu, ruituram civitatem Jerusalem a debellantibus, et iterum posse post septuaginta annos aedificari; et ideo dixit, «Jerusalem quae aedificatur ut civitas:» noli ergo putare illam civitatem esse dictam quae constat ex sanctis, tanquam ex lapidibus vivis. Quid sequitur, ut tollat totam dubitationem? Ait enim, «Stantes erant pedes nostri in atriis Jerusalem.» Sed quam dico Jerusalem? Numquid istam, inquit, quam videtis stare corporeis parietibus erectam? Non; sed «Jerusalem quae aedificatur ut civitas.» Quare non civitas, sed «ut civitas;» nisi quia ista structura parietum, quae erat in Jerusalem, visibilis civitas erat, sicut proprie dicitur ab omnibus civitas: illa autem aedificatur tanquam civitas, quia et illi qui in eam intrant, «tanquam vivi lapides» sunt; non enim vere lapides sunt? Sicut illi ut lapides, non lapides; sic illa «ut civitas,» non civitas; quia dixit, «aedificatur.» Nomine quippe aedificii, structuram compagemque corporum atque parietum voluit intelligi. Nam civitas proprie in hominibus habitantibus intelligitur. Sed manifestavit nobis civitatem se urbem dixisse, quia dixit, «aedificatur.» Et quia aedificium spirituale similitudinem quamdam habet aedificii corporalis, ideo «aedificatur ut civitas.»