TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers.» 8.] «Et non dixerunt transeuntes viam, Benedictio Domini super vos; benediximus vos in nomine Domini.» Nostis enim, fratres, quando transitur per operantes, est consuetudo ut dicatur illis, «Benedictio Domini super vos.» Et magis ista consuetudo erat in gente Judaeorum. Nemo transibat et videbat aliquos facere aliquod opus in agro, vel in vinea, vel in messe, vel aliquid hujusmodi; non licebat transire sine benedictione. Alii sunt qui manipulos colligunt, alii sunt transeuntes viam. Qui manipulos colligunt, non de illis replent manus; quia non colligitur ad horreum fenum tectorum. Qui sunt qui manipulos colligunt? Messores. Qui sunt messores? Dominus dixit: «Messores autem Angeli sunt.» Qui sunt transeuntes? Illi qui jam per viam istam, id est, per vitam istam transierunt hinc ad patriam: Apostoli transeuntes erant in ista vita, Prophetae transeuntes erant. Quos benedixerunt Prophetae et Apostoli? Illos in quibus radicem charitatis viderunt. Quos autem invenerunt in tectis eminere et superbire «in cervice scuti sui,» dixerunt contra illos quod futuri erant, benedictionem autem super eos non dederunt. Ergo omnes istos malos quos portat Ecclesia, qui legitis in Scripturis, invenitis maledictos designatos ad antichristum pertinere, ad diabolum pertinere, ad paleam pertinere, ad zizania pertinere. Et multa innumerabilia per similitudinem dicuntur de illis: «Quia non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum» 26Id. VII, 21 . Nullam invenis Scripturam quae de illis bene loquatur, quia transeuntes viam non illos benedixerunt. Transeuntes Prophetae omnia de illis mala dixerunt. Ecce et iste quem portamus, David transiit viam; audistis quid de illis dixit: «Dominus justus concidet cervices peccatorum. Confundantur, et avertantur retrorsum, omnes qui oderunt Sion. Fiant sicut fenum tectorum, quod priusquam evellatur aruit. Non replevit manum suam messor, et sinum suum qui manipulos colligit.» Haec de illis dixit. Non ergo supra illos iste transiens benedixit, et impletum est etiam per illum, quod ipse dixit: «Et non dixerunt transeuntes viam, Benediximus vos in nomine Domini.» Et isti transeuntes sive Prophetae, sive Patriarchae, sive Apostoli, quicumque transierunt, si bene vivimus, fratres, benedixerunt nos «in nomine Domini.» Quando me, inquis, benedixit Paulus? quando me benedixit Petrus? Attende in Scripturis, vide si bene vivis, et vide ibi benedictum te fuisse. Omnes bene viventes benedixerunt. Et quomodo benedixerunt? «In nomine Domini;» non in nomine suo, sicut haeretici. Qui enim dicunt, Quod nos damus, hoc est sanctum; in nomine suo volunt benedicere, non in nomine Domini. Qui autem dicunt, Non sanctificat nisi Deus, nec quisquam est bonus nisi dono Dei; ipsi in nomine Domini benedicunt, nos in nomine suo: quia amici sunt sponsi 27Joan. III, 19 , nolunt esse adulteri sponsae.

Notes

  1. 26. Id. VII, 21
  2. 27. Joan. III, 19