TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers. 22.] Perfecto odio oderam illos.» Quid est, «perfecto odio?» Oderam in eis iniquitates eorum, diligebam conditionem tuam. Hoc est perfecto odio odisse, ut nec propter vitia homines oderis, nec vitia propter homines diligas. Nam ecce vide quid adjungat, «Inimici facti sunt mihi.» Non jam tantum Dei, sed suos inimicos ostendit. Quomodo ergo in eis implebit, et quod ipse dixit, «Nonne eos qui oderant te, odio habui,» et quod Dominus praecepit, «Diligite inimicos vestros?» Quomodo implebit hoc, nisi illo perfecto odio; ut hoc in eis oderit quod iniqui sunt, hoc diligat quod homines sunt? Nam et tempore Veteris Testamenti, quo visibilibus suppliciis carnalis populus coercebatur, homo ad Novum Testamentum per intelligentiam pertinens, famulus Dei Moyses, quomodo oderat peccantes, cum pro eis orabat? et quomodo non oderat, cum eos occidebat, nisi quia perfecto odio oderat eos? Ea namque perfectione sic oderat iniquitatem quam puniebat, ut diligeret humanitatem pro qua orabat.