TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers.» 173, 174.] Scit autem quae pericula secutura sint a contradicentibus et persequentibus, cum fuerit pronuntiator eloquiorum Dei: propter quod adjunxit, «Fiat manus tua, ut salvum me faciat; quia mandata tua elegi.» Ut non timerem, nec solum cor meum teneret, sed lingua etiam pronuntiaret eloquia tua; «mandata tua elegi,» timoremque amore compressi. Fiat ergo manus tua, ut salvum me de manu facias aliena. Sic autem Deus salvos martyres fecit, cum eos in anima non permisit occidi: nam secundum carnem vana salus hominis 509Psal. LIX, 13 . Potest et sic accipi. «Fiat manus tua,» ut manus Dei Christus intelligatur; juxta illud Isaiae, «Et brachium Domini cui revelatum est» 510Isai. LIII, 1 ? Non enim erat factus Unigenitus, cum per eum facta sint omnia 511Joan. I, 3 ; sed factus est ex semine David 512Rom. I, 3 , ut esset Jesus, id est Salvator, qui jam erat Creator. Sed cum familiare sit Scripturae, «Fiat manus tua;» et, «Facta est manus Domini» 513Ezech. I, 3, etc. : nescio utrum possit hic sensus in eis locis omnibus obtineri. Sane ubi audimus quod sequitur, «Concupivi salutare tuum, Domine;» etiam nolentibus omnibus inimicis, salutare Dei nobis Christus occurrat: ipsum se concupisse justi antiqui veracissime confitentur, ipsum concupivit Ecclesia venturum de visceribus matris, ipsum concupiscit Ecclesia venturum a dextera Patris. Subjungitur autem huic sententiae, «Et lex tua meditatio mea est:» quia lex perhibet testimonium Christo.

Notes

  1. 509. Psal. LIX, 13
  2. 510. Isai. LIII, 1
  3. 511. Joan. I, 3
  4. 512. Rom. I, 3
  5. 513. Ezech. I, 3, etc.