Comprehenderunt me iniquitates meae, et non potui ut viderem. Est aliquid quod videamus: quid premit ut non videamus? Nonne iniquitas? Oculum tuum, ne istam lucem videre posses, premebat fortassis humor irruens, premebat fortasse fumus, pulvis, aliquid injectum; et levare oculum saucium non poteras ad istam lucem: quid ergo, cor saucium levabis ad Deum? Nonne prius sanandum est ut videas? Nonne superbus inveniris, cum dicis: Primo videam, et sic credam? Quis dicit? Quis enim visurus dicit: Videam, et sic credam? Lucem ostensurus sum, imo vero ipsa se lux ostendere vult. Cui? Caeco non potest, non videt. Unde non videt? Gravato oculo multis peccatis. Quid enim ait? Comprehenderunt me iniquitates meae, et non potui ut viderem. Removeantur ergo iniquitates, dimittantur peccata, levetur pondus ab oculo, sanetur quod saucium est, adhibeatur mordax praeceptum quasi collyrium. Prius effice quod tibi praecipitur: sana cor, munda cor, dilige inimicum tuum 61Matth. V, 44, et Luc. VI, 27, 35. Et quis diligit inimicum suum? Hoc jubet medicus; amarum est, sed salubre. Quid tibi faciam, inquit? Ita vexatus es, ut inde saneris. Et plus dicit: Sanato non erit onerosum, voluptuose diliges inimicum sanatus; conare tu ut saneris. In tribulationibus, in angustiis, in tentationibus fortis esto, perdura: medici manus est, non latronis. Ecce, inquit, praeceptis acceptis, et fide retenta, prius sicut jubes sanabo cor, ut dicis: sanato corde et mundato corde quid videbo? Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt 62Matth. V, 8. Hoc modo, inquit, non possum. Comprehenderunt me iniquitates meae, et non potui ut viderem.