TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 5-8.] Mane astabo tibi, et videbo : astabo quid est, nisi non jacebo? quid est autem aliud jacere, nisi in terra quiescere, quod est in terrenis voluptatibus beatitudinem quaerere? Astabo, inquit, et videbo: non est ergo inhaerendum terrenis, si volumus Deum videre, qui mundo corde conspicitur. Quoniam non Deus volens iniquitatem tu es. Non habitabit juxta te malignus, neque permanebunt injusti ante oculos tuos. Odisti omnes qui operantur iniquitatem, perdes omnes qui loquuntur mendacium. Virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus: iniquitas, malignitas, mendacium, homicidium, dolus, et quidquid hujusmodi est, ipsa nox est, qua transeunte fit mane ut videatur Deus. Causam ergo exposuit quare mane astabit, et videbit; quoniam non Deus volens iniquitatem, inquit, tu es. Si enim Deus esset qui vellet iniquitatem, posset etiam ab iniquis videri; ut non mane videretur, id est, cum iniquitatis nox pertransierit.