[«vers.» 23, 24.] Ubi est nunc illud opprobrium? ubi ille contemptus? Abierunt atque transierunt; et quia inventi sunt qui perierant, illa perierunt. Sed quando Ecclesia talia precabatur, illa patiebatur. «Etenim sederunt principes,» inquit, «et adversum me loquebantur.» Inde persecutio gravis erat, quia eam sedentes, hoc est judiciariis sedibus eminentes, principes decernebant. Refer hoc ad ipsum caput; invenies sedisse principes Judaeorum, consilium quaerentes quomodo Christum perderent 108Matth. XXVI, 3 . Refer hoc ad corpus ejus, id est Ecclesiam; invenies reges terrae excogitasse atque jussisse quomodo Christiani nusquam essent. «Etenim sederunt principes, et adversum me loquebantur: servus autem tuus exercebatur in tuis justificationibus.» Qualis exercitatio haec fuerit, qui nosse desideras, quod adjunxit intellige: «Nam et testimonia tua meditatio mea est, et consilium meum justificationes tuae.» Recole quod superius commendavi testimonia esse martyria. Recole in justificationibus Domini nullam esse difficiliorem et mirabiliorem, quam ut suos quisque diligat inimicos. Sic ergo exercebatur corpus Christi, ut et martyria ejus meditaretur, et diligeret eos a quibus opprobrantibus et contemnentibus propter ipsa martyria persecutiones patiebatur. Non enim pro se, sicut jam commendavimus, sed pro ipsis potius orabat dicens, «Aufer a me opprobrium et contemptum. Sederunt» ergo «principes, et adversum me loquebantur: servus autem tuus exercebatur in justificationibus tuis.» Quonam modo? «Nam et testimonia tua meditatio mea est, et consilium meum justificationes tuae.» Consilium contra consilium: consilium sedentium principum fuit inventos martyres perdere; consilium patientium martyrum fuit inimicos perditos invenire. Reddebant illi mala pro bonis; isti, bona pro malis. Quid ergo mirum si illi occidendo defecerunt, isti moriendo vicerunt? Quid, inquam, mirum si martyres saevientibus Gentibus temporalem mortem patientissime pertulerunt, et Gentes martyribus orantibus ad aeternam vitam pervenire potuerunt; dum corpus Christi sic exercetur, ut et martyria meditetur, et malis martyrum persecutoribus bona precetur?