TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Quid deinde post juventutem? quoniam docuisti me, inquit, ex juventute mea; quid post juventutem? In ipsa enim prima conversione tua didicisti quod ante conversionem justus non fuisti, sed praecessit iniquitas, ut expulsa iniquitate succederet charitas; et renovatus in novum hominem spe duntaxat, nondum re, didicisti quod nihil tui boni praecesserat, et gratia Dei conversus es ad Deum. Jam forte ex quo conversus es, habebis aliquid tuum, et de viribus tuis praesumere debes? Quemadmodum solent homines dicere: Jam dimitte; opus erat ut viam ostenderes, sufficit, ambulabo viam. Et ille qui tibi viam ostendit: Ne forte vis ut deducam te? Tu autem si superbis: Absit, sufficit, ambulabo viam. Dimitteris, et per infirmitatem iterum aberrabis. Bonum erat tibi ut deduceret te, qui prius in via collocavit te. Caeterum nisi et ipse ducat, rursus errabis: dic illi ergo, Deduc me, Domine, in via tua, et ambulabo in veritate tua 97Psal. LXXXV, 11 . Quod autem viam ingressus es, juventus est, ipsa renovatio, et initium fidei. Antea enim ambulabas per vias tuas vagabundus; errans per silvosa, per aspera, laceratus omnibus membris: patriam quaerebas, hoc est stabilitatem quamdam spiritus tui, ubi diceres, Bene est; et securus diceres, quietus ab omni molestia, ab omni tentatione, ab omni postremo captivitate; et non inveniebas. Quid dicam? Venit ad te qui tibi ostenderet viam? Venit ad te ipsa via, et constitutus es in ea nullis tuis meritis praecedentibus, quoniam utique errabas. Quid, ex quo ingressus es, jam regis te? jam ille qui viam docuit te, dimittit te? Non, inquit: Docuisti me ex juventute mea; et usque nunc annuntiabo mirabilia tua. Mirabile est enim quod adhuc facis, ut regas me, qui in via posuisti me; et haec sunt mirabilia tua. Quae sunt, putas, mirabilia Dei? Quid mirabilius inter Dei mirabilia, quam mortuos suscitare? Numquidnam ego mortuus sum, inquis? Si mortuus non esses, non diceretur tibi: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis; et illuminabit te Christus 98Ephes. V, 14 . Mortui sunt omnes infideles, omnes iniqui; corpore vivunt, sed corde exstincti sunt. Qui autem suscitat mortuum secundum corpus, reddit eum luci huic videndae, et huic aeri ducendo: non autem suscitator ejus ipse illi lux et aer est; incipit videre, quemadmodum videbat antea. Anima non sic exsuscitatur. Anima enim exsuscitatur a Deo; quanquam et corpus exsuscitetur a Deo: sed Deus quando exsuscitat corpus, mundo reddit; quando exsuscitat animam, sibi redit. Si recedat aer mundi istius, moritur corpus; si recedat Deus, moritur anima. Cum ergo animam suscitat Deus, nisi adsit qui suscitavit, suscitata non vivit. Non enim suscitat, et dimittit ut vivat sibi: sicut Lazarus quando resuscitatus est quatriduanus mortuus, suscitatus est corpore per Domini corporalem praesentiam. Accessit enim corporaliter ad sepulcrum; clamavit, Lazare, veni foras: et surrexit Lazarus, processit de sepulcro ligatus; deinde solutus discessit 99Joan. XI, 41-44. Resuscitatus est Domino praesente, sed vixit et Domino absente. Quanquam eum Dominus corporaliter resuscitasset, quantum ad visibilia pertinet: caeterum praesentia majestatis suae illum suscitavit; qua praesentia nusquam recedit. Interim tamen ad praesentiam visibilem Dominus suscitavit Lazarum; discessit de ipsa civitate Dominus, vel de illo loco: numquid Lazarus non vixit? Non sic anima suscitatur: suscitat illam Deus; moritur si discesserit Deus. Dicam enim audacter, fratres, sed tamen verum. Duae vitae sunt, una corporis, altera animae: sicut vita corporis anima, sic vita animae Deus; quomodo si anima deserat, moritur corpus; sic anima moritur, si deserat Deus. Ipsa est ergo gratia ejus, ut suscitet, et sit nobiscum. Quod ergo nos suscitat a morte nostra praeterita, et innovat quodammodo vitam nostram, dicimus ei: Deus, docuisti me ex juventute mea. Quia vero non recedit ab eis quos suscitat, ne cum recesserit moriantur, dicimus ei: Et usque nunc annuntiabo mirabilia tua; quia cum mecum es vivo, et animae meae vita tu es, quae morietur si dimittatur sibi. Ergo dum adest vita mea, hoc est Deus meus, usque nunc: quid postea?

Notes

  1. 97. Psal. LXXXV, 11
  2. 98. Ephes. V, 14
  3. 99. Joan. XI, 41-44