TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers.» 4.] Quanquam fortasse omnium Psalmorum sit una contextio diligenter intuentibus, ita ut nullus sequatur qui non superiori possit adjungi; tamen istum ita consideremus, tanquam uterque unus sit, iste scilicet ac superior. Namque cum in illo dictum sit, «Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam: super misericordia tua et veritate tua: nequando dicant Gentes, Ubi est Deus eorum?» quia invisibilem Deum colimus, qui nullorum corporeis oculis, cordibus autem paucorum mundissimis notus est: tanquam ideo possint dicere Gentes, «Ubi est Deus eorum?» quia ipsi possunt ostendere oculis deos suos; primo admonuit operibus sentiri praesentiam Dei nostri, quia cum sit «in coelo sursum, in coelo et in terra omnia quaecumque voluit fecit.» Et quasi diceret, Ostendant Gentes deos suos; «Simulacra,» inquit, «Gentium argentum et aurum, opera manuum hominum:» id est, quamvis Deum nostrum carnalibus oculis vestris non possimus ostendere, quem per opera intelligere debuistis; nolite tamen seduci vanitatibus vestris, quia vos ea quae colitis digito potestis ostendere. Multo quippe honestius non haberetis quod possetis ostendere, quam ut in eo quod istis oculis a vobis ostenditur, vestri cordis caecitas ostendatur: quid enim ostenditis, nisi aurum et argentum? Habent quidem et aerea, et lignea, et fictilia simulacra, et hujuscemodi alterius alteriusque materiae; sed pretiosum eorum maluit commemorare Spiritus sanctus, quia cum in eo quisque quod illi charius est erubuerit, multo facilius avertitur a veneratione viliorum. Nam dictum est alio loco Scripturarum de simulacrorum cultoribus: «Dicentes ligno, Pater meus es tu; et lapidi, Tu me genuisti» 30Jerem. II, 27 . Sed ne sibi prudentior videatur qui hoc non ligno et lapidi dixerit, sed auro et argento; huc aspiciat, huc aurem cordis intendat: «Simulacra Gentium argentum et aurum.» Non abjectum aliquid et aspernabile nominatum est: et ei quidem animo qui terra non est, terra est et aurum et argentum; sed speciosior atque fulgentior, solidior atque firmior. Noli ergo addere manus hominum, ut ex eo metallo quod fecit verus Deus, velis facere falsum deum; imo falsum hominem, quem pro vero venereris Deo; quem quisquis pro vero homine in amicitiam reciperet, insaniret. Ducit enim, et affectu quodam infimo rapit infirma corda mortalium formae similitudo, et membrorum imitata compago: sed sicut fabricata singula ostendis, sic ostende officia singulorum, quorum te effigies, o humana vanitas, trahit.

Notes

  1. 30. Jerem. II, 27