[«vers.» 8.] Et deinde: «Custodiat Dominus introitum tuum et exitum tuum, ex hoc nunc et usque in saeculum.» Nam introitum tuum ad tempus attende. «Custodiat Dominus introitum tuum et exitum tuum, ex hoc nunc et usque in saeculum.» Exitum idem custodiat. Quid est, «introitum?» quid est, «exitum?» Quando tentamur, intramus: quando vincimus tentationem, eximus. Audi, «introitum;» audi, «exitum. Vasa figuli probat fornax,» ait Scriptura, «et homines justos tentatio tribulationis» 45Eccli. XXVII, 6 . Si sic sunt homines justi, quomodo vasa figuli; necesse est ut vasa figuli fornacem intrent. Et non quando intrant, jam securus est figulus, sed cum exierint. Dominus autem securus est, quia novit qui sunt ejus 46II Tim. II, 19 , et novit qui in fornace non crepent. Illi non crepant, qui non habent ventum superbiae. Humilitas ergo custodit in omni tentatione: quia a convalle plorationis ascendimus cantantes Canticum graduum; et custodit Dominus introitum, ut salvi intremus. Sana fide simus quando accidit tentatio, et custodit «exitum ex hoc nunc et usque in saeculum.» Cum enim exierimus ab omni tentatione, jam in aeternum nulla nos tentatio terrebit, nulla concupiscentia saltem sollicitabit. Audi Apostolum idipsum commemorantem, quod paulo ante commemoravi: «Fidelis Deus, qui non permittet vos tentari supra quam potestis ferre.» Ecce introitus tuus custoditur; quando non tibi sinit Deus accidere tentationem quam non potes ferre, introitum tuum custodit: videte si custodit et exitum. «Sed faciet,» inquit, «cum tentatione etiam exitum, ut possitis sustinere» 47I Cor. X, 13 . Numquid possumus nos, fratres, interpretari aliter, quam ipsa verba Apostoli docuerunt? Custodite ergo vos, sed non a vobis, quia Dominus tegumentum, qui custodit, qui non dormitat nec dormit. Semel dormivit pro nobis: surrexit; jam non dormiet. Nemo de se praesumat. De convalle plorationis ascendimus, non remaneamus in via. Gradus in via restant; non debemus pigri remanere, non debemus superbi cadere: dicamus Deo, Non moveatur pes noster. Non dormiet, qui custodit nos. In nostra potestate est, Deo donante, si eum nobis faciamus custodem qui non dormit neque dormitat, qui custodit Israel. Quem Israel? Videntem Deum. Ita erit auxilium tuum a Domino, ita erit tegumentum tuum super manum dexterae tuae; ita custoditur introitus tuus et exitus tuus ex hoc nunc et usque in saeculum. Nam si de te praesumpseris, motus est pes tuus; si motus est pes tuus, jam putas te in aliquo gradu esse: inde cadis, si superbus es; quia humilis in convalle plorationis dicit, «Ne des ad movendum pedem meum.»