TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 6.] Et annuntiabunt coeli justitiam ejus. Vere hanc justitiam Dei coeli nobis annuntiaverunt, Evangelistae praedixerunt. Per illos audivimus futuros quosdam ad dextram, quibus dicit paterfamilias, Venite, benedicti Patris mei, percipite. Quid percipite? Regnum. Pro qua re? Esurivi, et dedistis mihi manducare. Quid tam vile, quid tam terrenum, quam frangere panem esurienti? Tanti valet regnum coelorum. Frange esurienti panem tuum, et egenum sine tecto induc in domum tuam; si videris nudum, vesti 55Isai. LVIII, 7. Sed non habes facultatem frangendi panem, non habes domum quo inducas, non habes vestem qua cooperias: da calicem aquae frigidae 56Matth. X, 42, mitte duo minuta in gazophylacium 57Marc. XII, 42. Tantum emit vidua duobus minutis, quantum emit Petrus relinquens retia 58Matth. IV, 20, quantum emit Zacchaeus dando dimidium patrimonium 59Luc. XIX, 8. Tanti valet, quantum habueris. Annuntiabunt coeli justitiam ejus. quoniam Deus judex est. Vere judex, non concernens, sed discernens. Novit enim Dominus qui sunt ejus 60II Tim. II, 19. Etsi grana latent in palea, agricolae nota sunt. Nemo timeat esse granum etiam inter paleam; non falluntur oculi ventilatoris nostri. Noli timere, ne illa tempestas quae erit in circuitu ejus, concernat te cum palea. Certe valida erit tempestas; nullum tamen granum tollet a parte tritici ad paleam: quia non quilibet rusticus cum tridente, sed Deus Trinitas judex est. Et annuntiabunt coeli justitiam ejus: quoniam Deus judex est. Eant coeli, annuntient coeli, in omnem terram exeat sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum 61Psal. XVIII, 5: et dicat illud corpus, De finibus terrae ad te clamavi, cum angeretur cor meum 62Psal. LX, 3 . Modo enim concretum gemit, discretum gaudebit. Clamet ergo, et dicat: Ne comperdas cum impiis animam meam, et cum viris sanguinum vitam meam 63Psal. XXV, 9 . Non comperdit, quia Deus judex est. Clamet illi, et dicat, Judica me, Domine, et discerne causam meam de gente non sancta 64Psal. XLII, 1 : dicat, faciet ille: congregabuntur ei justi ejus. Vocavit terram, ut discernat populum suum.

Notes

  1. 55. Isai. LVIII, 7
  2. 56. Matth. X, 42
  3. 57. Marc. XII, 42
  4. 58. Matth. IV, 20
  5. 59. Luc. XIX, 8
  6. 60. II Tim. II, 19
  7. 61. Psal. XVIII, 5
  8. 62. Psal. LX, 3
  9. 63. Psal. XXV, 9
  10. 64. Psal. XLII, 1