TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Quia vero radix erat in Patriarchis, unde ostendemus? Paulum interrogemus. Gentes jam credentes in Christum, et quasi superbire cupientes contra Judaeos qui crucifixerunt Christum; cum et de ipso populo venerit alius paries, occurrens in angulo, id est in ipso Christo, de diverso venienti parieti praeputii, id est Gentium: cum ergo erigerent se gentes, sic illas reprimit: Si enim tu, inquit, ex naturali incisus oleastro, insertus es in illis, noli gloriari adversus ramos. Nam si gloriaris: non tu radicem portas, sed radix te. Ergo de radice Patriarcharum dicit fractos quosdam ramos propter infidelitatem, et insertum ibi oleastrum, ut esset particeps pinguedinis olivae, id est, Ecclesiam ex Gentibus venientem. Et quis inserit oleastrum in oliva? Oliva solet in oleastro; oleastrum in oliva nunquam vidimus. Nam quisquis fecerit, non inveniet baccas nisi oleastri. Quod enim inseritur, hoc crescit, et ejus rei fructus invenitur: invenitur non radicis fructus, sed surculi. Hoc ostendens Apostolus omnipotentia sua Deum fecisse, ut oleaster in radicem olivae insereretur, et non baccas silvestres, sed olivam daret; ad omnipotentiam Dei revocans hoc Apostolus ait: Si tu ex naturali incisus es oleastro, et contra naturam insertus es in bonam olivam, noli gloriari, inquit, adversus ramos. Sed dicis, ait: Fracti sunt rami, ut ego inserar. Bene; propter incredulitatem fracti sunt: tu autem fide sta ; noli altum sapere, sed time. Quid enim est, Noli altum sapere? Noli superbire, quia insertus es; sed time ne frangaris per infidelitatem, sicut illi fracti sunt. Propter infidelitatem, inquit, fracti sunt: tu autem fide sta; noli altum sapere, sed time. Nam si Deus naturalibus ramis non pepercit, neque tibi parcet. Et sequitur bonus locus, et necessarius, et totus audiendus: Vides ergo, inquit, bonitatem et severitatem Dei: in eos quidem qui fracti sunt, severitatem; in te autem qui insertus es bonitatem, si permanseris in bonitate; alioquin, id est, si non permanseris in bonitate, et tu excideris: et illi si non permanserint in infidelitate, inserentur 6Rom. XI, 17-24 .

Notes

  1. 6. Rom. XI, 17-24