Et quomodo ausi sunt ipsi coeli ire cum fiducia, ex hominibus infirmis coeli fieri, nisi quia Verbo Domini coeli solidati sunt? Unde enim haberent tantam virtutem oves inter lupos, nisi quia Spiritu oris ejus omnis virtus eorum? Ecce, inquit, mitto vos sicut oves in medio luporum 43Matth. X, 16 . O Domine misericordissime! Certe hoc facis, ut misericordia tua plena sit terra. Si ergo ita es misericors, ut impleas terram misericordia, vide quos mittis, vide quo mittis. Quo, inquam, mittis, et quos mittis? Oves in medium luporum. Unus lupus si mittatur in medium innumerabilium ovium, quis ei resistit? Quid non conturbat, nisi forte quia cito satiatur? Nam omnia devoraret. Mittis infirmos inter saevos? Mitto, inquit, quia coeli fiunt, ut terram compluant. Unde coeli homines infirmi? Sed Spiritu oris ejus omnis virtus eorum. Ecce lupi tenebunt vos, et tradent vos, et offerent potestatibus propter nomen meum. Jam vos armate vos. Virtute vestra? Absit. Nolite cogitare quid loquamini: non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis 44Ibid. 19, 20 : quia Spiritu oris ejus omnis virtus eorum.