[«vers.» 6, 7.] Sed quomodo illuc veniemus? «Beatus vir cujus est susceptio ejus abs te, Domine.» Intellexit ubi esset, quia per fragilitatem carnis suae ad illam beatitudinem volare non posset: circumspexit pondera sua; quia dicitur alio loco, «Corpus enim quod corrumpitur, aggravat animam; et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem» 27Sap. IX, 15 . Spiritus sursum vocat, pondus carnis deorsum revocat: inter duos conatus suspensionis et ponderis colluctatio quaedam est; et ipsa colluctatio ad pressuram pertinet torcularis. Audi ipsam luctam de torculari ab Apostolo expressam; quia et ipse ibi conterebatur, ibi premebatur: «Condelector,» inquit, «legi Dei secundum interiorem hominem: video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis.» Magna lucta, et evadendi magna desperatio, nisi subveniat de consequenti: «Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum» 28Rom. VII, 22-25 . Ergo et hic in psalmo isto vidit illa gaudia, cogitavit animo: «Beati qui habitant in domo tua, Domine; in saecula saeculorum laudabunt te.» Sed quis illuc ascendet? quid facio de carnis pondere? «Beati qui habitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te. Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem.» Sed quid faciam? quomodo volabo? quomodo perveniam? «Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae.» Dixit se infelicem, et dixit: «Quis me liberabit de corpore mortis hujus,» ut inhabitem in domo Domini, et in saecula saeculorum laudem cum? «quis me liberabit? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum.» Sicut ergo in verbis Apostoli illi difficultati et quasi inextricabili luctae subvenit quod subjecit, «Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum;» sic et hic cum suspiraret flammante desiderio in domum Dei et in illas laudes Dei, considerata gravedine corporis sui et mole carnis suae, et desperatione quadam suborta, rursus in spem evigilavit, et ait: «Beatus vir cujus est susceptio ejus abs te, Domine.»