[vers. 10.] Jam ex persona Domini hoc sequitur, ipsius fundamenti nostri: Quae utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem? Quid ergo orat? Ut resurgat. Si enim descendero, inquit, in corruptionem, si sic fuerit corrupta caro mea, quomodo caeterorum hominum ut in fine resurgat, utquid fudi sanguinem? Si enim non modo resurgam, nemini annuntiabo, neminem lucrabor: ut autem alicui annuntiem mirabilia tua, laudes tuas, vitam aeternam, exsurgat caro mea, non eat in corruptionem. Nam si ierit quomodo caeterorum hominum, quae utilitas in sanguine meo? Numquid confitebitur tibi pulvis, aut annuntiabit veritatem tuam? Confessio gemina est, aut peccati, aut landis. Quando nobis male est, in tribulationibus confiteamur peccata nostra; quando nobis bene est, in exsultatione justitiae confiteamur laudem Deo: sine confessione tamen non simus.