[vers. 12.] Benedices coronam anni benignitatis tuae. Seminatur modo, crescit quod seminatur, erit et messis. Et modo super semen superseminavit inimicus zizania; et exorti sunt mali inter bonos, pseudochristiani, similem habentes herbam, sed non parem fructum. Etenim zizania ea proprie dicuntur, quae nascuntur in similitudine frumentorum; sicuti est lolium, sicuti est avena, et caetera talia quae primam herbam prorsus similem habent. Propterea de seminatione zizaniorum hoc dicit Dominus: Venit inimicus, et superseminavit zizania; cum autem crevisset herba, et fructum fecisset, tunc apparuerunt zizania. Ergo venit inimicus, et superseminavit zizania: sed quid fecit tritico? Non opprimitur zizaniis frumentum; imo per tolerantiam zizaniorum crescit fructus frumentorum. Ipse enim Dominus dixit quibusdam operariis volentibus eradicare zizania: Sinite utraque crescere usque ad messem, ne forte cum vultis eradicare zizania, eradicetis simul et frumentum; sed in tempore messis dicam messoribus: Colligite primum zizania, et alligate fasciculos ad comburendum; frumentum autem recondite in horreum 44Matth. XIII, 25-30 . Ille est finis anni, messis saeculi. Benedices coronam anni benignitatis tuae. Coronam ubi audis, gloria victoriae significatur. Vince Diabolum, et habebis coronam. Benedices coronam anni benignitatis tuae. Rursus commendat benignitatem Dei, ne quisquam de suis meritis glorietur.