[«vers. 22.] Manus enim mea auxiliabitur ei, et brachium meum confortabit eum:» secundum quod susceptio hominis facta est, secundum quod caro in utero virginis assumpta est 39Luc. I, 31 , secundum quod ab illo qui in forma Dei aequalis est Patri, forma servi suscepta est, et factus est obediens usque ad mortem, mortem autem crucis 40Philipp. II, 6-8 .