Viri sanguinum et dolositatis. Viros sanguinum propter interfectiones dicit; atque utinam corporales, et non spirituales! Sanguis enim de carne exiens, videtur et horretur: quis videt sanguinem cordis in rebaptizato? Illae mortes alios oculos quaerunt. Quanquam et de istis mortibus visibilibus non quiescant armati ubique Circumcelliones. Et si istas visibiles mortes attendamus, viri sanguinum sunt. Attende armatum, si vir pacis est, et non sanguinis. Si fustem saltem solum ferret; sed fert fundibulum, fert securim, fert lapides, fert lanceas: et ista portantes ubique qua possunt evagantur, sanguinem innocentium sitiunt. Ergo et de istis visibilibus mortibus sunt viri sanguinum. Sed et de illis dicamus: Utinam solas facerent, et animas non perimerent. Isti qui sunt viri sanguinum et dolositatis, ne putent quia nos male sic intelligimus viros sanguinum, qui animas occidunt; ipsi Maximianistas suos sic intellexerunt. Nam cum eos damnarent, in ipsa sententia concilii sui ista verba posuerunt: Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem annuntiatorum. Contribulatio et calamitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt 72Psal. XIII, 3 . Hoc de Maximianistis dixerunt. Quaero autem ego ab eis quando Maximianistae fuderint corporis sanguinem, non quia et ipsi non funderent, si esset talis multitudo quae funderet, sed propter, timiditatem paucitatis suae magis ab eis aliquid passi sunt, quam ipsi tale aliquid aliquando fecerunt. ergo interrogo donatistam, et dico: In concilio tuo posuisti de Maximianistis, Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. Unum mihi date quem digito laeserint Maximianistae? Quid mihi aliud responsurus est, nisi quod ego dico? Qui se separaverunt ab unitate, et animas seducendo interimunt, spiritualiter, non carnaliter sanguinem fundunt. Optime exposuisti, sed in expositione tua agnosce facta tua. Viri sanguinum et dolositatis. In fraude dolositas, in simulatione, in seductione. Quid ergo illi ipsi qui divisi sunt prae ira vultus ejus? Ipsi sunt viri sanguinum et dolositatis.