TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 30, 31.] A templo tuo in Jerusalem, tibi offerent reges munera. A templo tuo in Jerusalem, quae est libera mater nostra 188Gal. IV, 26, quia et ipsa est templum sanctum tuum: ab illo ergo templo tibi offerent reges munera. Quicumque reges intelligantur; sive reges terrae, sive reges quos discernit supercoelestis super columbam deargentatam; tibi offerent reges munera. Et quae munera gratiosa, quam sacrificia laudis ! Sed huic laudi obstrepunt, christianum vocabulum habentes, et diversa sentientes. Fiat ergo quod sequitur: Increpa feras calami. Nam et ferae sunt, quoniam non intelligendo nocent; et ferae calami sunt, quoniam Scripturarum sensum pro suo errore pervertunt. Per calamum quippe tam convenienter Scripturae significantur, quam sermo per linguam; secundum quod dicitur lingua hebraea, vel graeca, vel latina, vel alia quaelibet, per efficientem scilicet id quod efficitur. Usitatum est autem in latino eloquio ut scriptura stilus vocetur, quod stilo fiat; ita ergo et calamus, quod calamo fiat. Dicit apostolus Petrus indoctos et instabiles pervertere Scripturas ad proprium suum interitum 189II Petr. III, 16: hae sunt ferae calami, de quibus hic dicitur, Increpa feras calami.

Notes

  1. 188. Gal. IV, 26
  2. 189. II Petr. III, 16