«Praeveni,» inquit, «in nocte intempesta, et clamavi; in verbis tuis speravi.» Si hoc ad unumquemque fidelium referamus, et ad proprietatem rei gestae; saepe contingit ut tali noctis tempore vigilet amor Dei, et magno urgente orationis affectu, non exspectetur sed praeveniatur quod post galli cantum consuevit esse tempus orandi. Si autem accipiamus hoc totum saeculum noctem; utique intempesta nocte clamamus ad Deum, et praevenimus maturitatem temporis in quo nobis redditurus est quod promisit, sicut alibi legitur: «Praeveniamus faciem ejus in confessione» 458Psal. XCIV, 2 . Quanquam si velimus intelligere immaturum tempus noctis hujus, antequam venisset plenitudo temporis, id est, ipsa maturitas, quando Christus manifestaretur in carne 459Galat. IV, 4 ; nec tunc Ecclesia tacuit, sed praeveniens Istam maturitatem, prophetando clamavit, et in verbis Dei speravit potentis facere quod promisit, ut in semine Abrahae benedicerentur omnes gentes 460Gen. XII, 3; et XXII, 18 .