[«vers.» 1, 2.] Justum quidem erat, charissimi, ut fratrem potius audiremus collegam meum, praesentem omnibus nobis. Et modo non negavit, sed distulit: et ideo hoc indico Charitati vestrae, ut mecum promissum teneatis. Non fuit autem absurdum Charitati vestrae, ut prior obtemperarem jubenti: extorsit enim mihi ut esset modo auditor meus, eo sane pacto ut et ego sim ipsius, quia in ipsa charitate omnes ejus auditores sumus, qui unus nobis in coelo Magister est 1Matth. XXIII, 10 . Ergo animum intendite ad Psalmum, quem in ordine, sicut nostis, tractandum habemus. Est etiam ipse praenotatus, «Canticum graduum;» et aliquanto caeteris sub eodem titulo prolixior. Non ergo immoremur, nisi ubi necessitas coegerit; ut totum, si Dominus permiserit, explicare possimus. Quia et vos non tanquam rudes omnia debetis audire; aliquid et de praeteritis auditionibus adjuvare nos debetis, ne omnia tanquam nova a nobis dici necesse sit. Et novi quidem esse debemus, quia vetustas nobis obrepere non debet; sed etiam crescendum et proficiendum est. De ipso quippe profectu ait Apostolus: «Etsi exterior homo noster corrumpitur, sed interior renovatur de die in diem» 2II Cor. IV, 16 . Non sic proficiamus ut ex novis veteres efficiamur, sed ipsa novitas crescat.