TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Sed Psalmum audite: Si vere ergo justitiam loquimini, recta judicate, filii hominum. Non sit justitia labiorum, sed et factorum. Si enim aliter agis quam loqueris, bona loqueris, et male judicas. Si enim agis quomodo judicas? Interrogatus quid sit melius, aurum an fides, non usque adeo perversus et devius es ab omni veritate, ut aurum melius esse respondeas: praeponis ergo interrogatus auro fidem; locutus es justitiam. Audisti Psalmum? Si vere ergo justitiam loquimini, recta judicate, filii hominum. Et ubi probabo non te ita ut locutus es judicare? Jam teneo responsionem tuam praeponentem auro fidem. Ecce nescio unde amicus venit, et nullo teste aurum commendavit; solus hoc novit, et tu, quantum ad homines attinet. Est ibi alius testis qui non videtur et videt: et ille tibi aurum in secreto et in cubiculo tuo, forte remotis omnibus arbitris, commendavit; testis qui adest, non in cubiculo adest parietum, sed in cubilibus conscientiarum vestrarum. Commendavit ille atque discessit, nulli suorum notum fecit, rediturum se spernas, et ab amico quod dederat recepturum: ut humana sunt, mortuus est, habet haeredem, reliquit filium; ignorat filius quid pater habuerit, quid tibi commendaverit. Eia tu redi, redi, praevaricator, ad cor, ibi scripta lex est: Quod tibi non vis fieri, alii ne feceris. Teipsum cogita commendasse, nulli tuorum dixisse, mortuum esse, filium reliquisse: quid ei velles a tuo amico praestari? Responde, judica causam: judicis tribunal est in mente tua; sedet ibi Deus, adest accusatrix conscientia, tortor timor. In rebus humanis es, in societate humana detineris: cogita quid velles praestari filio tuo ab amico tuo. Novi quid tibi respondeat cogitatio tua: sic judica, sicut audis. Judica, vox erit. Vox veritatis non tacet; non labiis clamat, sed vociferatur ex corde: adhibe aurem; ibi esto cum filio amici tui. Vides fortasse etiam indigentem vagari, nescientem quid pater ejus habuerit, ubi posuerit, cui commendaverit: cogita et filium tuum, fac illum vivere quem contemnis mortuum, te mortuum cogita ut vivas. Sed aliud jubet avaritia, jubet contra Deum; Deus aliud, aliud avaritia; aliud in paradiso conditor noster, aliud de transverso seductor serpens. Veniat in mentem prior casus tuus: propterea mortalis, propterea laborans, propterea in sudore vultus tui panem comedens, propterea spinas et tribulos tibi terra generat 5Gen. III, 17, 18: experimento disce, quod noluisti praecepto. Sed vincit cupiditas: cur non potius veritas? Et ubi est quod loquebaris? Ecce cogitas aurum negare, ecce cogitas haeredi amici tui prorsus abscondere. Interrogaveram paulo ante quid sit charius, et quid sit melius, aurum an fides. Quare aliud dicis, aliud agis? Non times hanc vocem, Si vere justitiam loquimini, recta judicate, filii hominum? Ecce locutus es mihi meliorem esse fidem, et in judicio tuo melius duxisti aurum. Non sic judicasti ut locutus es: vera locutus es, et falsa judicasti. Ergo et cum loquebaris justitiam, non vere loquebaris: Si enim vere justitiam loquimini, recta judicate, filii hominum. Quando mihi de justitia respondebas, erubescendo, non fatendo loquebaris.

Notes

  1. 5. Gen. III, 17, 18