[vers. 3.] Quare autem petit iste ne in indignatione arguatur, neque in ira emendetur? Tanquam dicens Deo, Quoniam jam ista quae patior multa sunt, magna sunt, quaeso ut sufficiant. Et incipit illa enumerare satisfaciens Deo, offerens illa quae patitur, ne pejora patiatur: Quoniam sagittae tuae infixae sunt mihi, et confirmasti super me manum tuam.