Ergo, Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua: conversus sum in aerumna mea, dum configeretur spina. Ex ipsa aggravatione manus tuae, ex ipsa humiliatione conversus sum in aerumna mea, factus sum miser, confixa est mihi spina, compuncta est conscientia mea. Quid factum est cum configeretur spina? Datus est ei sensus doloris, invenit infirmitatem suam. Et ille qui tacuerat confessionem peccati sui, ut clamando in defensione peccati sui inveterasceret virtus ejus, id est, ossa ejus converterentur in vetustatem, modo quid fecit confixa spina? Peccatum meum cognovi. Ergo jam cognoscit. Si ille cognoscit, ille ignoscit. Audite quid sequitur: videte si non ipse dicit, Peccatum meum cognovi, et injustitiam meam non operui. Hoc jam dudum dicebam: Noli operire tu, et operit Deus. Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. Qui tegunt peccata, nudantur: iste autem nudavit, ut cooperiretur. Iniquitatem meam non operui. Quid est, non operui? Jam dudum tacueram: modo quid? Dixi. Quiddam contrarium illi taciturnitati. Dixi. Quid dixisti? Pronuntiabo adversum me injustitiam meam Domino; et tu dimisisti impietatem cordis mei. Dixi. Quid dixisti? Non jam pronuntiat, promittit se pronuntiaturum; et ille jam dimittit. Attendite, fratres; magna res: dixit, Pronuntiabo: non dixit, Pronuntiavi, et tu dimisisti; dixit, Pronuntiabo et tu dimisisti: quia eo ipso quod dixit, Pronuntiabo, ostendit quia nondum ore pronuntiaverat, sed corde pronuntiaverat. Hoc ipsum dicere Pronuntiabo, pronuntiare est: ideo et tu dimisisti impietatem cordis mei. Confessio ergo mea ad os nondum venerat; dixeram enim, Pronuntiabo adversum me: verumtamen Deus audivit vocem cordis mei. Vox mea in ore nondum erat, sed auris Dei jam in corde erat. Tu dimisisti impietatem cordis mei; quia dixi, Pronuntiabo.