Sequitur, Qui quaerebant mala mea, locuti sunt vanitatem. Quid est, Qui quaerebant mala mea? Multa quaerebant, et non inveniebant. Forte hoc dixerit, Quaerebant crimina mea. Quaesierunt enim quae in illum dicerent, et non inveniebant 51Matth. XXVI, 59, 60. Quaerebant enim mala de bono, quaerebant scelera de innocente: quando invenirent in eo qui nullum peccatum habebat? Sed quia peccata quaerebant in eo qui nullum peccatum habebat, restabat ut fingerent quod non inveniebant. Ideo, Qui quaerebant mala mea, locuti sunt vanitatem, non veritatem. Et dolum tota die meditabantur: hoc est, fallaciam sine cessatione meditabantur. Nostis quanta falsa testimonia dicta sunt in Dominum, antequam pateretur. Nostis quanta falsa testimonia dicta sunt, etiam cum resurrexisset. Nam illi milites custodes sepulcri, de quibus Isaias dixit, Ponam malos pro sepultura ejus 52Isai. LIII, 9 (mali enim erant, et veritatem dicere noluerunt, et corrupti mendacium seminaverunt): attendite qualem vanitatem locuti sunt. Interrogati sunt etiam ipsi, et dixerunt: Cum dormiremus, venerunt discipuli ejus, et abstulerunt eum 53Matth. XXVIII, 13 . Hoc est loqui vanitatem. Si enim dormiebant, unde sciebant quod gestum erat?