[«vers.» 11.] Sed forte dicturus es: Perdo lucem istam. «Lux orta est justo.» Quam lucem times ne perdas? times ne in tenebris sis? Noli timere ne perdas lucem, imo time ne dum caves perdere istam lucem, perdas illam lucem veram. Quam times enim perdere, videmus quibus donata est, cum quibus tibi communis est. Numquid soli boni vident istum solem, cum faciat oriri solem suum super bonos et malos, et pluat super justos et injustos 47Matth. V, 45 ? Istam lucem vident tecum iniqui, vident tecum latrones, vident tecum impudici, vident tecum bestiae, muscae, vermiculi. Qualem lucem justo servat, qui et istis istam donat? Merito hanc lucem in fide martyres viderunt. Qui enim istam contempserunt, aliquam viderunt quam desideraverunt, qui hanc respuerunt. «Lux orta est justo, et rectis corde jucunditas.» Nolite putare quia vere in miseria fuerunt, cum in catena ambulaverunt. Latus fuit carcer fidelibus, leves fuerunt catenae confitentibus. Habebant gaudia in catasta, qui Christum praedicabant inter tormenta. «Lux orta est justo.» Quae lux orta est justo? Quae non oritur injusto; non ista lux quam facit oriri super bonos et malos. Est alia lux quae oritur justo; de qua luce non sibi orta, in fine dicent injusti: «Ergo erravimus a via veritatis, et justitiae lumen non luxit nobis, et sol non ortus est nobis» 48Sap. V, 6 . Ecce amando istum solem, in tenebris cordis jacuerunt. Quid profuit oculis videre istum, et mente non videre illum? Tobias caecus erat, et filium suum viam Dei docebat. Nostis hoc, quia Tobias filium suum admonebat, et dicebat, «Fili, fac eleemosynas, quia eleemosynae non permittunt ire in tenebras» 49Tob. IV, 7, 11 : et loquebatur ille qui in tenebris erat. Videtis quia est alia lux quae oritur justo, et rectis corde jucunditas? Oculos non habebat, et filio suo dicebat, «Fac eleemosynas; eleemosynae non sinunt ire in tenebras:» nec timuit, ne diceret sibi in corde suo filius ipsius, Tu enim eleemosynas non fecisti: quare caecus mihi loqueris? Ecce eleemosynae ad tenebras te perduxerunt, et quomodo mihi dicis: «Eleemosynae non sinunt ire in tenebras?» Quare ille ista cum fiducia dicebat, nisi quia aliam lucem videbat? Filius patri manum tenebat, ut ambularet: sed pater filium viam docebat, ut viveret. Est ergo alia lux, quae oritur justo: «Lux orta est justo, et rectis corde jucunditas.» Vis illam nosse? Esto rectus corde. Quid est, Esto rectus corde? Noli torto corde esse ad Deum, resistens voluntati ipsius, et volens illum curvare ad te, et non te dirigere ad illum, et senties jucunditatem, quam norunt omnes qui recto sunt corde. «Lux orta est justo, et rectis corde jucunditas.»