TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 15.] Sicut aqua effusus sum, et dispersa sunt omnia ossa mea: ossa sua, firmos suos dicit; ossa enim firma sunt in corpore. Quando dispersit ossa sua? Quando dixit illis: Ecce ego mitto vos velut agnos in medio luporum 30Matth. X, 16; Luc. X, 3 . Firmos suos dispersit, et sicut aqua effusus est: aqua enim quando effunditur, aut abluit, aut irrigat; effusus est Christus sicut aqua, abluti sunt sordentes, rigatae sunt mentes. Factum est cor meum tanquam cera liquescens, in medio ventris mei: ventrem suum dicit infirmos in Ecclesia sua. Quomodo cor ipsius factum est sicut cera? Cor ipsius Scriptura ipsius, id est, sapientia ipsius quae erat in Scripturis. Clausa enim erat Scriptura; nemo illam intelligebat: crucifixus est Dominus, et liquefacta est sicut cera, ut omnes infirmi intelligerent Scripturam; nam inde et velum templi scissum est, quia quod velabatur revelatum est.

Notes

  1. 30. Matth. X, 16; Luc. X, 3