TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 9.] Denique, Filii Ephraem intendentes et mittentes arcus, conversi sunt in die belli. Persequentes Legem justitiae, in Legem justitiae non pervenerunt 31Rom. IX, 31. Quare? Quia non ex fide. Generatio enim erat, cujus spiritus cum Deo creditus non est: sed tanquam ex operibus; quia non sicut tetendit et misit arcus (quod foris apparet, tanquam in operibus Legis), ita direxit et cor, ubi justus vivit ex fide 32Id. I, 17, quae per dilectionem operatur 33Gal. V, 6, qua inhaeretur Deo, qui operatur in homine, et velle, et operari, pro bona voluntate 34Philipp. II, 13. Nam quid est aliud tendere arcum, et mittere, et converti in die belli, nisi attendere et promittere in die auditionis, et deserere in die tentationis; armis quasi proludere, et ad horam certaminis nolle pugnare? Quod sane ait, tendentes et mittentes arcus; cum debuisse dicere videatur, tendentes arcus, et mittentes sagittas; non enim arcus mittitur, sed ab arcu aliquid mittitur: aut illa locutio est de qua superius disseruimus, ubi dictum est, Suscitavit Testimonium, quia suscitavit aliquid Testimonio; ita et hic, mittentes arcus, quia miserunt aliquid arcubus: aut obscurus ordo verborum est, cum praetermissione verbi, quod etiam tacitum subaudiendum est, ut iste ordo sit, Filii Ephraem intendentes arcus, et mittentes, et subaudiatur, Sagittas; pleniusque sit, Tendentes arcus, et mittentes sagittas: quia etiam si diceret, Tendentes, et mittentes sagittas, non utique, Tendentes sagittas, intelligere deberemus; sed audito eo quod dixit, Tendentes, subaudire potius, Arcum, quamvis dictum non fuerit. Nonnulli sane codices graeci habere dicuntur, tendentes et mittentes arcubus, ut sine dubitatione subaudiamus Sagittas. Quod vero per filios Ephraem universam illam generationem amaricantem intelligi voluit, locutio est a parte totum significans. Et ideo fortasse electa est ista pars, ex qua ille populus totus significaretur, quia de his potissimum boni aliquid exspectandum fuit; quia ex illo nati sunt, quem nepotem suum Jacob, quamvis a patre ejus tanquam minorem ad sinistram constitutum, manu tamen dextera benedixit, eumque majori fratri arcana benedictione praeposuit 35Gen. XLVIII, 14; ut quod ita hoc loco tribus illa culpatur, nec apparuisse in ea quod illa benedictio promittebat ostenditur, satis intelligamus quod etiam tunc ex verbis patriarchae Jacob longe aliud figurabatur, quam prudentia carnis exspectat. Figurabatur enim quod futuri essent novissimi qui erant primi, et primi futuri essent qui erant novissimi 36Matth. XX, 16, per Salvatoris adventum, de quo dictum est: Qui post me venit, ante me factus est 37Joan. I, 27 . Sic Abel justus majori praelatus est fratri 38Gen. IV, 4, 5, sic Ismaeli Isaac 39Id. XXI, 12, sic Esau congemino suo, sed tamen prius nato, ipse Jacob 40Id. XXV, 23; sic Phares et ipse congeminum suum, qui prius manum ex utero miserat, et coeperat nasci, etiam nascendo praecessit 41Id. XXVIII, 27-29; sic David majoribus praelatus est fratribus 42I Reg. XVI, 12: et propter quod istae omnes atque aliae similes, non solum dictorum, sed etiam factorum parabolae praecesserunt, sic populo Judaeorum praelatus est populus christianus, pro quo redimendo, quemadmodum Abel a Cain 43Gen. IV, 8, sic a Judaeis occisus est Christus. Hoc praefiguratum est enim etiam cum Jacob decussatim porrectis manibus, dextera tetigit Ephraem ad sinistram constitutum; eumque praeposuit Manasse ad dexteram constituto, quem sinistra ipse tangebat. Nam secundum carnem filii Ephraem intendentes et mittentes arcus, conversi sunt in die belli.

Notes

  1. 31. Rom. IX, 31
  2. 32. Id. I, 17
  3. 33. Gal. V, 6
  4. 34. Philipp. II, 13
  5. 35. Gen. XLVIII, 14
  6. 36. Matth. XX, 16
  7. 37. Joan. I, 27
  8. 38. Gen. IV, 4, 5
  9. 39. Id. XXI, 12
  10. 40. Id. XXV, 23
  11. 41. Id. XXVIII, 27-29
  12. 42. I Reg. XVI, 12
  13. 43. Gen. IV, 8