[«vers.» 3.] Ergo sic et tu dic, «Sperabo in eum; quoniam ipse eruet me,» non ego me. Vide si aliud aliquid docet, nisi ut tota spes nostra non sit in nobis, non sit in homine. Unde te eruet? «De muscipula venantium, et a verbo aspero. De muscipula venantium,» magnum aliquid est: «a verbo aspero,» quid magnum? Multi in muscipulam venantium per verbum asperum ceciderunt. Quid est quod dico? Tendit diabolus et angeli ejus, tanquam venantes tendunt muscipulas; et longe ab ipsis muscipulis ambulant homines qui in Christo ambulant: non audet enim in Christo tendere muscipulam; circa viam ponit, in via non ponit. Via autem tua Christus sit, et tu non cades in muscipulam diaboli. Aberranti a via, jam ibi est muscipula. Hinc atque hinc ponit laqueos, hinc atque inde ponit muscipulam; inter laqueos ambulas. Sed vis securus ambulare? Noli declinare in dexteram neque in sinistram; et sit tibi via ille qui tibi factus est via 15Joan. XIV, 6 , ut perducat te ad se per se; et non timebis laqueos venantium. Sed quid est, «a verbo aspero?» Multos per verbum asperum misit in muscipulam diabolus: verbi gratia, qui voluerint esse Christiani inter Paganos, insultatores patiuntur Paganos; erubescunt inter insultatores, et a verbo aspero recedentes de via, incidunt in laqueos venantium. Et quid tibi facturum est verbum asperum? Nihil. Numquid nihil tibi facturus est laqueus, quo te compellit inimicus per verbum asperum? Quomodo retia plerumque tenduntur, ad caput sepis tenduntur avibus, et lapides mittuntur in sepem: lapides illi nihil facturi sunt avibus. Quando enim ferit avem, qui lapidem mittit in sepem? Timens autem avis inanem sonum, cadit in retia: sic homines timentes insultatorum verba vana et inania, et erubescentes conviciis superfluis, cadunt in laqueos venantium, et captivantur a diabolo. Sed cur non dico, fratres, quod non est tacendum, quod me cogit Deus dicere? Quomodolibet hoc accipiatis, cogit me Deus dicere; et si non dixero, ego cado in laqueos venantium: si enim detractiones hominum timeo, ut non dicam; ego ipse a verbo aspero cado in laqueos venantium, qui vos moneo ut non timeatis verba hominum. Quid est ergo quod dicturus sum? Quomodo inter Paganos qui fuerit Christianus, a Paganis audit verba aspera, quibus si erubuerit, cadit in muscipulam venantium: sic inter Christianos qui voluerint esse diligentiores et meliores, ab ipsis Christianis audituri sunt insultationes. Et quid prodest, frater, quod aliquando invenis civitatem, ubi nullus est paganus? Nemo ibi insultat christiano quod christianus est, quia non ibi invenitur paganus: sed sunt multi male viventes christiani, inter quos qui voluerit bene vivere, et inter ebriosos sobrius esse, et inter fornicarios castus esse, et inter consultores mathematicorum Deum sinceriter colere et nihil tale requirere, et inter spectatores nugacium theatrorum noluerit ire nisi ad ecclesiam, patitur insultatores ipsos christianos, et patitur verba aspera; et dicunt, Magnus tu, justus, tu es Elias, tu es Petrus, de coelo venisti. Insultant; quocumque se verterit, audit hinc atque inde verbum asperum. Quod si timet et recedit a via Christi, cadit in laqueos venantium. Quomodo autem cum audiuntur haec verba, non receditur a via? Quid est, non recedere a via? Quando audit verba aspera, unde sibi habet facere solatium, ut non curet verba aspera, nec recedat a via, et intret per januam? Dicat: qualia verba audio, servus, peccator? Dominus meus audivit: «Daemonium habes» 16Joan. VIII, 48 . Modo audistis verbum asperum quod dictum est in Dominum: non opus erat ut Dominus hoc audiret, sed te monuit adversus verba aspera ne incidas in laqueos venantium.