TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Et tibi reddetur votum in Jerusalem. Hic vovemus, et bonum est ut ibi reddamus. Qui autem hic vovent, et non reddunt? Qui non perseverant usque in finem in eo quod voverunt. Unde dicit alius psalmus, Vovete, et reddite Domino Deo vestro 13Psal. LXXV, 12 . Et tibi reddetur votum in Jerusalem. Ibi enim erimus toti, id est integri in resurrectione justorum: ibi reddetur votum totum nostrum; non sola anima, sed ipsa etiam caro jam non corruptibilis, quia jam non in Babylonia, sed jam corpus coeleste immutatum. Qualis mutatio promittitur? Omnes enim resurgemus, ait Apostolus, sed non omnes immutabimur. Qui autem immutabuntur ipse dixit: In ictu oculi, in novissima tuba: canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti, id est integri, et nos immutabimur. Qualis autem erit illa immutatio, sequitur et dicit: « Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem et mortale hoc induere immortalitatem: cum autem corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo qui scriptus est: Absorpta est mors in victoriam. Ubi est, mors, aculeus tuus » 14I Cor. XV, 51-55? Modo enim inchoatis in nobis primitiis mentis, unde desideramus Jerusalem, multa ex carne corruptibili contendunt adversum nos, quae non contendent, cum fuerit mors absorpta in victoriam. Vincet pax, et finietur bellum. Quando autem vincet pax, vincet illa civitas quae dicitur Visio pacis. Nulla ergo erit a morte contentio. Modo cum morte quanta contendimus! Inde sunt delectiones carnales, quae nobis etiam illicite multa suggerunt: quibus non consentimus, sed tamen non consentiendo contendimus. Primo ergo concupiscentia carnis sequentes duxit nos, postea renitentes traxit nos; deinde accepta gratia coepit nos nec ducere, nec trahere, sed adhuc contendere nobiscum: post contentionem erit et victoria. Modo te etsi oppugnat, non expugnet: postea cum absorpta fuerit mors in victoriam, et pugnare cessabit. Quid dictum est? Novissima inimica destruetur mors 15Id. 26 . Reddam votum meum. Quod votum? Quasi holocaustum. Holocaustum enim tunc dicitur, quando totum ignis absumit: holocaustum sacrificium est ubi totum consumitur; ὅλον enim totum dicitur, καῦσις, incensio. Holocaustum totum incensum. Arripiat ergo nos ignis, ignis divinus in Jerusalem: incipiamus ardere charitate, donec totum mortale consumatur, et quod contra nos fuerit, eat in sacrificium Domino. Unde alibi dicitur: « Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion, ut aedificentur muri Jerusalem: tunc acceptabis sacrificium justitiae, oblationes et holocausta 16Psal. L, 20, 21. Te decet hymnus, Deus in Sion; et tibi reddetur votum in Jerusalem. » Quaerimus hic, ne forte Rex nobis ipsius civitatis commendetur, Dominus et Salvator noster Jesus Christus: cantemus ergo donec ad evidentiora perveniamus. Possem enim jam dicere ipsum esse cui dicitur: Te decet hymnus, Deus, in Sion; et tibi reddetur votum in Jerusalem. Sed si dicerem, mihi potius quam Scripturae crederetur; et ideo forte non mihi crederetur. Audiamus sequentia.

Notes

  1. 13. Psal. LXXV, 12
  2. 14. I Cor. XV, 51-55
  3. 15. Id. 26
  4. 16. Psal. L, 20, 21