[vers. 18 20] Et tentaverunt Deum in cordibus suis, ut peterent escas animabus suis Aliud est petere credendo, aliud tentando. Denique sequitur: « Et detraxerunt de Deo, et dixerunt: Numquid poterit Deus parare mensam in deserto? Quoniam percussit petram, et fluxerunt aquae, et torrentes inundaverunt, numquid et panem poterit dare, aut parare mensam populo suo? » Non credentes ergo petierunt escas animabus suis. Non sic apostolus Jacobus escam mentis praecipit postulari; sed a credentibus eam peti admonet, non a tentantibus atque detrahentibus Deo: Si quis autem vestrum, inquit, indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat; et dabitur ei: postulet autem in fide nihil haesitans 62Jacobi I, 5, 6 . Hanc fidem non habebat generatio, quae cor non direxerat suum, et non erat creditus cum Deo spiritus ejus.