TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 10, 11.] Dedisti ergo me opprobrium insipienti. Obsurdui, et non aperui os meum. Sed contra insipientem obsurdui, et non aperui os meum. Cui enim dicerem quod agitur in me? Audiam enim quid loquatur in me Dominus Deus, quoniam loquetur pacem populo suo 52Psal. LXXXIV, 9: sed non est pax impiis, dicit Dominus 53Isai. XLVIII, 22. Obsurdui et non aperui os meum. Quoniam tu es qui fecisti me. Ideo non aperuisti os tuum, quia Deus est qui fecit te? Mirum est. Os enim tibi Deus non fecit ad loquendum? Qui plantavit aurem, non audit? qui finxit oculum, non videt 54Psal. XCIII, 9? Os tibi Deus ad loquendum dedit: et dicis, Obsurdui, et non aperui os meum: quoniam tu es qui fecisti me? An Quoniam tu es qui fecisti me, posteriorem versum pertinet? Quoniam tu es qui fecisti me, amove a me flagella tua. Quoniam tu es qui fecisti me, noli exterminare me: tantum caede ut proficiam, non ut deficiam: tantum tunde ut producar, non ut comminuar. Quoniam tu es qui fecisti me, amove a me flagella tua.

Notes

  1. 52. Psal. LXXXIV, 9
  2. 53. Isai. XLVIII, 22
  3. 54. Psal. XCIII, 9