TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

« Quanta, » inquit, « mandavit patribus nostris nota facere ea filiis suis: ut cognoscat generatio altera, filii qui nascentur et exsurgent, et narrent filiis suis; ut ponant in Deo spem suam, et non obliviscantur operum Dei, et mandata ejus exquirant. Ne fiant, sicut patres eorum, generatio prava et amaricans; generatio quae cor non direxit suum, et non est creditus cum Deo spiritus ejus. » Haec verba indicant duos quodammodo populos; alterum ad Vetus, alterum ad Novum Testamentum pertinentem: nam quod ait, Quanta mandavit patribus nostris nota facere ea filiis suis, mandata eos accepisse dixit, nota facere ea filiis suis, non tamen eos agnovisse aut fecisse; sed ad hoc acceperunt ipsi, ut cognoscat generatio altera, quod illa non cognovit. Filii qui nascentur et exsurgent. Nam illi qui nati sunt, non exsurrexerunt, quia non sursum cor, sed in terra potius habuerunt. Cum Christo enim exsurgitur: unde dictum est, Si exsurrexistis cum Christo, quae sursum sunt sapite 26Coloss. III, 1 . Et narrent, inquit, filiis suis, ut ponant in Deo spem suam. Ita enim non suam justitiam justi volunt constituere, sed revelant ad Deum viam suam, et sperant in eum, ut ipse faciat 27Psal. XXXVI, 5. Et non obliviscantur operum Dei: magnificando scilicet et jactando opera sua, tanquam ipsi faciant; cum Deus sit qui operatur in eis qui bona operantur, et velle, et operari, pro bona voluntate 28Philipp. II, 13. Et mandata ejus exquirant. Cum jam ea didicerint, quomodo exquirant? Quanta enim, inquit, mandavit patribus nostris nota facere ea filiis suis, ut cognoscat generatio altera. Quid cognoscat? Utique mandata quae mandavit. Quomodo ergo adhuc exquirant, nisi quia ponendo in Deo spem suam, tunc mandata ejus exquirant, ut ab eis illo adjuvante compleantur? Ne fiant, sicut patres eorum, generatio prava et amaricans; generatio quae non direxit cor suum. Et dicit quare, continuo subjungendo, Et non est creditus cum Deo spiritus ejus: id est, quia non habebat fidem, quae impetrat quod Lex imperat. Quando enim cum Spiritu Dei operante spiritus hominis cooperatur, tunc quod Deus jussit impletur; et hoc non fit, nisi credendo in eum qui justificat impium 29Rom. IV, 5. Quam fidem non habuit generatio prava et amaricans; et ideo de illa dictum est: Non est creditus cum Deo spiritus ejus. Multo enim hoc expressius dictum est, ad significandam gratiam Dei, quae non solum operatur remissionem peccatorum, sed etiam cooperantem sibi facit hominis spiritum in opere bonorum factorum; quasi diceret, Non credidit Deo spiritus ejus. Hoc est enim habere cum Deo creditum spiritum, non credere spiritum suum posse facere sine Deo justitiam, sed cum Deo. Hoc est etiam credere in Deum; quod utique plus est quam credere Deo. Nam et homini cuilibet plerumque credendum est, quamvis in eum non sit credendum. Hoc est ergo credere in Deum, credendo adhaerere ad bene cooperandum bona operanti Deo: Quia sine me, inquit, nihil potestis facere 30Joan. XV, 5 . Quid autem plus hinc Apostolus dicere potuit, quam quod ait: Qui autem adhaeret Domino, unus spiritus est (I Cor. VI, 17) . Alioquin lex illa testimonium est quo damnetur, non quo absolvatur reus. Littera enim est minax, quae convincat praevaricatores; non spiritus adjuvans, qui liberet et justificet peccatores. Generatio ergo illa, cujus exemplum cavendum est, ideo prava et amaricans fuit, quia non est creditus cum Deo spiritus ejus: quia etsi aliqua credidit Deo, non tamen credidit in Deum; non ex fide adhaesit Deo, ut sanata a Deo bene cooperaretur cum operante in se Deo.

Notes

  1. 26. Coloss. III, 1
  2. 27. Psal. XXXVI, 5
  3. 28. Philipp. II, 13
  4. 29. Rom. IV, 5
  5. 30. Joan. XV, 5