«In via hac qua ingrediebar, absconderunt mihi muscipulam.» Via haec qua ingrediebatur, Christus est: ibi illi absconderunt muscipulam, qui persequuntur in Christo, propter nomen Christi. Ibi ergo «absconderunt muscipulam mihi». Quid in me zelant? quid in me persequuntur? Quod christianus sum. Si ergo hoc persequuntur, quod christianus sum, «In via qua ingrediebar, absconderunt mihi muscipulam.» Quantum in ipsis est, in via qua ingrediebar, ipsi absconderunt muscipulam mihi: quantum ad eorum cupiditatem pertinet, quantum ad eorum conatum, quantum ad eorum votum, in ipsa via me voluerunt habere muscipulam qua caperer. Sed «novit Dominus viam justorum; et tu cognovisti semitas meas.» Hoc quidem illi voluerunt; sed tu eos non permittis in te ponere scandalum, quia tu es via mea. Nam et haeretici in nomine Christi nobis volunt abscondere scandalum, et ipsi falluntur. Quod se in via putant ponere, extra viam ponunt, quia et ipsi extra viam sunt: muscipulam ponere non possunt ubi ipsi non sunt. Sed dictum est hoc secundum cupiditatem ipsorum, secundum votum et opinionem eorum: nam expresse alibi dictum est, «Juxta semitas scandala posuerunt mihi» 30Psal. CXXXIX, 6 . Hoc quod dictum est, «in via;» secundum cupiditatem eorum et votum dictum est: illud quod dictum est, juxta viam, id est, «juxta semitas;» secundum veritatem dictum est. Revera enim non ponunt in semita, non ponunt in ipsa via, quia Christus est via 31Joan. XVI, 6 : sane juxta semitas ponunt. Non eos Christus sinit ponere in via, ne non sit qua eamus: sinit tamen eos ponere juxta viam, ut de via non declinemus. In via se putat ponere scandalum paganus, quando mihi dicit: Colis Deum crucifixum. Reprehendit crucem Christi, quam non intelligit. In Christo se putat ponere quod juxta viam ponit. Non egrediar a Christo, et non incidam a via in muscipulam. Insultet ille crucifixo Christo; videam ego in frontibus regum crucem Christi. Quod irridet, ibi salvor. Nihil est superbius aegroto qui deridet medicamentum suum. Si non derideret, acciperet et ipse, et sanaretur. Crux illa signum est humilitatis; ille autem superbia nimia non agnoscit unde sanetur tumor animae ipsius. Si autem ego agnosco, in via ambulo. Usque adeo de cruce non erubesco, ut non in occulto loco habeam crucem Christi, sed in fronte portem. Multa Sacramenta aliter atque aliter accipimus: quaedam, sicut nostis, ore accipimus, quaedam per totum corpus accipimus. Quia vero in fronte erubescitur, ille qui dixit, «Qui me erubuerit coram hominibus, erubescam eum coram Patre meo, qui in coelis est» 32Luc. IX, 26 ; ipsam ignominiam quodam modo, quam Pagani derident, in loco pudoris nostri constituit. Audis hominem insultare impudenti, et dicere: Frontem non habet. Quid est, Frontem non habet? Impudens est. Non habeam nudam frontem; tegat eam crux Domini mei. Ergo «In via qua ingrediebar, absconderunt muscipulam mihi,» quantum in ipsis est; nam juxta viam posuerunt: ego autem tutus ero, si de via non recessero. «Ignoras quia in medio laqueorum ingrederis,» ait Scriptura 33Eccli. IX, 20 . Quid est, «in medio laqueorum?» In via Christi, et hinc laquei, et hinc laquei; laquei a dextris, laquei a sinistris: laquei a dextris, prosperitas saeculi; laquei a sinistris, adversitas saeculi: laquei a dextris, promissiones; laquei a sinistris, terrores. Tu in medio laqueorum ingredere, a via noli recedere: nec promissio te capiat, nec terror elidat. «In via hac qua ingrediebar, absconderunt muscipulam mihi.»