[vers. 6.] Quoniam non est in morte qui memor sit tui. Intelligit quoque nunc esse tempus conversionis, quia cum ista vita transierit, non restat nisi retributio meritorum. In inferno autem quis confitebitur tibi? Confessus est in inferno ille dives, de quo Dominus dicit, qui Lazarum vidit in requie, se autem in tormentis dolebat: usque adeo confessus, ut etiam moneri suos vellet ut se a peccatis cohiberent, propter poenas quas apud inferos esse non creditur 18Luc. XVI, 23-31. Quamvis ergo frustra, confessus est tamen sibi merito illa accidisse tormenta; quando etiam suos, ne in haec inciderent, doceri cupiebat. Quid ergo est, In inferno autem quis confitebitur tibi? an infernum vult intelligi, quo post judicium praecipitabuntur impii, ubi jam propter profundiores tenebras nullam Dei lucem videbunt, cui aliquid confiteantur? Nam iste adhuc elevatis oculis, quamvis immani profundo interposito, potuit tamen videre Lazarum in requie constitutum, ex cujus comparatione ad confessionem coactus est meritorum suorum. Potest etiam illud intelligi, ut mortem vocet peccatum, quod contempta divina lege committitur: ut aculeum mortis mortem appellemus, quod mortem comparet; aculeus enim mortis, peccatum 19I Cor. XV, 56. In qua morte hoc est esse immemorem Dei, legem ejus et praecepta contemnere: ut infernum dixerit, caecitatem animi, quae peccantem, id est, morientem excipit et involvit; Sicut non probaverunt, inquit, habere Deum in notitia, dedit illos Deus in reprobum sensum 20Rom. I, 28 . Ab ista morte et ab isto inferno tutam se praeberi anima deprecatur, dum molitur conversionem ad Deum, et sentit difficultates.