[vers. 1.] In finem Psalmus ipsi David, mediatori manu forti in persecutionibus. Nam et ecstasis, quae addita est titulo, excessum mentis significat, quae fit vel pavore, vel aliqua revelatione. Sed in hoc psalmo pavor maxime apparet perturbati populi Dei persecutione omnium gentium, et defectu per orbem fidei. Sed prior loquitur ipse mediator: deinde redemptus sanguine ipsius populus gratias agit: ad extremum perturbatus diu loquitur, quod ad ecstasim pertinet: Prophetae vero ipsius persona bis interponitur, prope finem, et in fine.