Et quid illi qui pertinebant ad Deum Abraham? Quoniam dii fortes terrae valde elevati sunt. Qui erant dii, populus ille Dei, vitis illa Dei, de qua dicitur, Judicate inter me et inter vineam meam 37Isai. V, 3 , ibunt in tenebras exteriores, non recumbent cum Abraham et Isaac et Jacob, non conveniunt cum Deo Abraham. Quare? Quoniam dii fortes terrae. Illi qui erant dii fortes terrae, praesumentes de terra. De qua terra? de seipsis: quia omnis homo terra. Homini enim dictum est: Terra es, et in terram ibis 38Gen. III, 19 . Debet autem homo de Deo praesumere, et inde sperare auxilium, non de se. Non enim terra pluit sibi, aut lucet sibi: quomodo autem terra de coelo exspectat pluviam et lucem, sic homo de Deo debet exspectare misericordiam et veritatem. Illi ergo dii fortes terrae valde elevati sunt, id est, valde superbierunt: non sibi medicum necessarium putaverunt, et ideo in sua aegritudine remanserunt, et ipsa aegritudine ad mortem perducti sunt. Praecisi sunt rami naturales, ut humilis insereretur oleaster 39Rom. XI, 17. Quoniam dii fortes terrae valde elevati sunt. Teneamus ergo, fratres, humilitatem, charitatem, pietatem; quia vocati sumus illis reprobatis, vel illorum exemplo superbire timeamus.