TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 4.] Denique sequitur: Et justi jucundentur, et exsultent in conspectu Dei, et delectentur in laetitia. Tunc enim audient: Venite, benedicti Patris mei; percipite regnum 13Matth. XXV, 34 . Jucundentur ergo qui laboraverunt, et exsultent in conspectu Dei. Non enim erit exsultationis hujus, tanquam coram hominibus, inanis ulla jactantia; sed in conspectu ejus qui sine errore inspicit quod donavit. Delectentur in laetitia: non jam exsultantes cum tremore 14Psal. II, 11, sicut in hoc saeculo, quamdiu tentatio est vita humana super terram 15Job VII, 1.

Notes

  1. 13. Matth. XXV, 34
  2. 14. Psal. II, 11
  3. 15. Job VII, 1