TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 30.] Manducaverunt et adoraverunt omnes divites terrae: manducaverunt corpus humilitatis Domini sui etiam divites terrae, nec sicut pauperes saturati sunt usque ad imitationem, sed tamen adoraverunt. In conspectu ejus procident universi qui descendunt in terram: solus enim videt quomodo procidant universi, qui coelestem conversationem deserentes, in terra eligunt beati apparere hominibus, non videntibus ruinam eorum.