TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

«Non sic pugno,» inquit, «quasi aerem caedens; sed castigo corpus meum et in servitutem redigo, ne forte aliis praedicans ipse reprobus inveniar» 35I Cor. IX, 26, 27 . Numquid qui castigat corpus, odit corpus? Si quis castigat servum, odit servum? si quis verberat filium, odit filium? Et ut aliquid conjunctius eloquamur, caro tua tanquam conjux tua est. Hoc ipse Apostolus dicit: «Nemo unquam carnem suam odio habuit; sed nutrit et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam» 36Ephes. V, 29 . Certe caro tanquam conjux est, et nemo carnem suam odio habet. Tamen quid alio loco? «Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem» 37Galat. V. 17 . Concupiscit adversus te, tanquam conjux tua; ama et castiga, donec fiat in una reformatione una concordia. Quando istud erit? Quoniam modo clamas, «Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus?» numquid separabitur a te hoc corpus, et tunc securus eris? Et quid est, «In nobismetipsis ingemiscimus, adoptionem exspectantes, redemptionem corporis nostri» 38Rom. VIII, 23 . Reparatur ergo a mortalitate ad immortalitatem, et jam non resistit, quia non est mortalitas quae resistat. Propterea castiga corpus tuum; modo doma quod postea recipias; modo deficiat, ut tunc sufficiat. Nam in hac vita reparari non potest, quamdiu mortale geritur. Non te deponat, non te abrumpat; porta, erudi, castiga: reparabitur in fine. Et quia «nemo unquam carnem suam odio habuit,» resurget et caro. Sed quomodo? etiam tunc luctaturus sum? «Oportet,» inquit, «corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem» 39I Cor. XV, 53 .

Notes

  1. 35. I Cor. IX, 26, 27
  2. 36. Ephes. V, 29
  3. 37. Galat. V. 17
  4. 38. Rom. VIII, 23
  5. 39. I Cor. XV, 53