TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Loquitur hic ergo Christus in Propheta; audeo dicere, Christus loquitur. Dicturus est quaedam in hoc psalmo, quae quasi Christo videantur non posse congruere, illi excellentiae capitis nostri, maximeque illi Verbo quod in principio erat Deus apud Deum: nec ei in forma servi fortasse videbuntur quaedam hic verba congruere, quam formam servi suscepit ex virgine; et tamen Christus loquitur, quia in membris Christi Christus. Et ut noveritis, quia unus dicitur Christus caput et corpus suum; ipse dicit cum de conjugio loqueretur: Erunt duo in carne una: igitur jam non duo, sed una caro 11Matth. XIX, 5, 6 . Sed forte hoc dicat de quocumque conjugio? Audi apostolum Paulum: Et erunt duo, inquit, in carne una: sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia 12Ephes. V, 31, 32 ? Fit ergo tanquam ex duobus una quaedam persona, ex capite et corpore, ex sponso et sponsa. Nam unitatem personae hujus miram et excellentem, commendat etiam Isaias propheta: nam loquens etiam in eo Christus in prophetia ait: Sicut sponso alligavit mihi mitram, et sicut sponsam ornavit me ornamento 13Isai. LXI, 10 . Se dixit sponsum, se sponsam: quare se sponsum, se sponsam, nisi quia erunt duo in carne una? Si duo in carne una, cur non duo in voce una? Loquatur ergo Christus, quia in Christo loquitur Ecclesia, et in Ecclesia loquitur Christus; et corpus in capite, et caput in corpore. Audi Apostolum hoc ipsum evidentius exprimentem: Sicut enim corpus unum est et membra habet multa, omnia autem membra corporis cum sint multa, unum est corpus, sic et Christus 14I Cor. XII, 12 . Loquens de membris Christi, hoc est de fidelibus, non ait, sic et membra Christi; sed totum hoc quod dixit, Christum appellavit. Sicut enim corpus unum, et membra habet multa, omnia autem membra corporis cum sint multa, unum est corpus; sic et Christus membra multa, unum corpus. Ergo simul omnes nos cum capite nostro Christo, sine capite nostro nihil valentes. Quare? Quia nos cum capite nostro vitis: sine capite nostro, quod absit, sarmenta praecisa, non alicui operi agricolarum, sed igni tantummodo destinata. Ideo et ipse in Evangelio: Ego sum vitis, vos estis palmites, Pater meus agricola est; et: Sine me, inquit, nihil potestis facere 15Joan. XV, 5 . Domine, si sine te nihil, totum in te. Etenim quidquid ille operatur per nos, nos videmur operari. Potest ille multum et totum sine nobis, nos nihil sine ipso.

Notes

  1. 11. Matth. XIX, 5, 6
  2. 12. Ephes. V, 31, 32
  3. 13. Isai. LXI, 10
  4. 14. I Cor. XII, 12
  5. 15. Joan. XV, 5