[vers. 5.] Elegit nobis haereditatem suam, speciem Jacob quam dilexit. Pulchritudinem quamdam Jacob elegit nobis haereditatem suam Jacob. Duo fratres erant Esaü et Jacob; in utero matris ambo confligebant, et de conflictu viscera materna quatiebantur: et ibi cum duo essent, electus est minor, et praepositus est majori, et dictum est, Duo populi sunt in utero tuo, et major serviet minori 11Gen. XXV, 23 . Per omnes gentes major, per omnes gentes minor: sed minor in bonis christianis, electis, piis, fidelibus; major in superbis, indignis, peccatoribus, contumacibus, sua peccata defendentibus magis quam confitentibus; qualis etiam ipse populus Judaeorum fuit, ignorans Dei justitiam, et suam volens constituere 12Rom. X, 3. Sed quia dictum est, Major serviet minori, manifestum est quia piis subdentur impii, et humilibus subdentur superbi. Prior natus est Esaü, et posterior natus est Jacob: sed qui posterius natus est, praelatus est primo nato, qui per gulam perdidit primogenita sua. Sic habes scriptum: Desideravit lenticulam, et ait illi frater ejus, Si vis ut dem tibi, da mihi primogenita tua. Ille plus amavit quod carnaliter concupierat, quam quod spiritualiter prius nascendo meruerat: et deposuit primogenita sua, ut manducaret lenticulam 13Gen. XXV, 30-34. Lenticulam autem invenimus cibum esse Aegyptiorum; nam ibi abundat in Aegypto. Unde magnificatur lenticula alexandrina, et venit usque ad terras nostras, quasi hic non nascatur lenticula. Ergo desiderando cibum aegyptium, perdidit primatum. Sic et populus Judaeorum, de quo dictum est, Conversi sunt corde in Aegyptum 14Act. VII, 39 , lenticulam quodammodo desideraverunt, et primatum perdiderunt. Elegit nobis haereditatem suam, speciem Jacob quam dilexit.