TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers.» 28, 29.] Hic antequam diceret quod tantae indignationi Dei quisquam intercesserit, eumque aliquo modo placaverit, secutus adjunxit. «Et initiati sunt Beelphegor;» id est, idolo Gentium consecrati: «Et manducaverunt sacrificia» «mortuorum. Et irritaverunt eum in adinventionibus suis, et multiplicata est in eis ruina.» Tanquam ad hoc distulerit, quod levaverat manum super eos prosternendos in deserto, et dejiciendum semen eorum in nationibus, et dispergendos eos in regionibus, ut dati in reprobum sensum, etiam illud admitterent, in quo immaniore crimine evidenti justitia punirentur; quemadmodum dicit Apostolus: «Et sicut non probaverunt Deum habere in notitiam, tradidit illos Deus in reprobam mentem, ut faciant quae non conveniunt» 34Rom. I, 28 .

Notes

  1. 34. Rom. I, 28